라틴어 문장 검색

Canidia, brevibus illigata viperis crinis et incomptum caput, iubet sepulcris caprificos erutas, iubet cupressos funebris et uncta turpis ova ranae Sanguine plumamque nocturnae strigis herbasque, quas Iolcos atque Hiberia mittit venenorum ferax, et ossa ab ore rapta ieiunae canis flammis aduri Colchicis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 54)
haec habet aliquando usum necessarium, quotiens interpretatione res, de qua quaeritur, eget, ut M. Caelius se esse hominem frugi vult probare, non quia abstinens sit (nam id ne ementiri quidem poterat), sed quia utilis multis, id est fructuosus, unde sit ducta frugalitas.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 249:1)
Fructuosior est adulescentia liberorum, sed infantia dulcior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 7:7)
Quae emere nollemus, si domus nobis nostra pro illis esset danda, si amoenum aliquod fructuosumve praedium, ad ea paratissimi sumus pervenire cum sollicitudine, cum periculo, cum iactura pudoris et libertatis et temporis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 7:2)
"At non est haec terra frugiferarum aut laetarum arborum ferax ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 54:1)
ferax deorum terra, quem dominum tremis?
(세네카, Hercules Furens 3:25)
serpentis resecet colla feracia, deceptis referat mala sororibus, cum somno dederit pervigiles genu* pomis divitibus praepositus draco.
(세네카, Hercules Furens 8:11)
Estne aliqua tellus Cereris aut Bacchi ferax?
(세네카, Hercules Furens 10:21)
Lugeat aether magnusque parens aetheris alti tellusque ferax et vaga ponti mobilis unda, tuque ante omnis qui per terras tractusque maris fundis radios noctemque fugas ore decoro, fervide Titan:
(세네카, Hercules Furens 16:1)
An ferax varii lapidis Carystos,
(세네카, Troades 859:1)
Hic autem cunctis diebus quibus in ipsa terra fuit eam coluit et adaquavit et fructuosam reddidit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 1. Primi sapientis prima historia: Leo 1:24)
Quid quod Caesaribus ferax creandis, felix prole virum, simul dedisti natos cum genitore principantes?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium25)
namque est assiduae ferax procellae;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum17)
siquidem domibus medius it Vardo fluvius, nisi cum deflua nive pastus impalluit, flavis ruber glareis et per alveum perspicuus quietus calculosusque neque ob hoc minus piscium ferax delicatorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 9:4)
quo loci tibi cum ferax vinea est, tum praeter ipsam praedium magno non minus domino, quod te tuosque plurifaria frugum mansionumque dote remoretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Maurusio suo Salutem. 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION