라틴어 문장 검색

quid hic incredibilis cursus, quid haec tanta celeritas festinatioque significat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 3:3)
quid adferebat festinationis quod heres erat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 19장 1:3)
quid haec amentia, quid haec festinatio, quid haec immaturitas tanta significat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 26장 2:1)
Ego qui vetustissimam consuetudinem putabam in sanguinis pignus transisse nihil timui, immo condicionem praecipiti festinatione rapui commisique iudici litem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:10)
Interim ne quid festinationi meae pereat, quod sum praesens petiturus, hac quasi praecursoria epistula rogo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 13 2:2)
Qua ex causa festinationem tabellarii, quem ad te cum epistulis misit, diplomate adiuvi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 642)
“Homo igitur, laboris fatigationem una cum Christo pro nobis cruci affixo perferens, operatur quodam modo simul cum Dei Filio ad generis humani redemptionem”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 131:16)
Itaque valent imminuere necessitates non expletas et extenuant fatigationem et aegritudinem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 284:4)
Multae personae experiuntur altam inaequalitatem quae eas permovet ad res agendas maxima cum celeritate ut se operari sentiant, in constanti festinatione quae deinde eas ducit ad perturbanda omnia circumstantia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 286:5)
incredibile est, quantum morae lectioni festinatione adiiciatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 61:1)
et sane quis mente vel declamantis habitum vel orantis vocem, incessum, pronuntiationem, illum denique animi et corporis motum, sudorem, ut alia praeteream, et fatigationem, audiente uno:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 98:3)
quod etiam monere supervacuum erat, nisi ambitiosa festinatione plerique a posterioribus inciperent et, dum ostentare discipulos circa speciosiora malunt, compendio morarentur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 140:2)
nec solum in iis operibus, in quibus plurium conatus praeeunte aliqua iucunda voce conspirat, sed etiam singulorum fatigatio quamlibet se rudi modulatione solatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 347:2)
porro, ut frequenter experti sumus, minus adficit sensus fatigatio quam cogitatio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 412:3)
neque hanc (ut aliqui putabunt) festinationem meam sic quisquam calumnietur, tanquam eum, qui sit rhetori traditus, abducendum protinus a grammaticis putem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION