라틴어 문장 검색

Et cessare faciam omne gaudium eius, sollemnitatem eius, neomeniam eius, sabbatum eius et omnia festa tempora eius;
(불가타 성경, 호세아서, 2장13)
Venerunt dies visitationis, venerunt dies retributionis: sciat Israel! "Stultus ?clamet ?est propheta; insanus vir spiritalis". Secundum multitudinem iniquitatis tuae multae sunt inimicitiae tuae.
(불가타 성경, 호세아서, 9장7)
Iudicium ergo Domini cum Iuda, et visitatio super Iacob; iuxta vias eius et iuxta opera eius reddet ei.
(불가타 성경, 호세아서, 12장3)
Qui optimus in eis, est quasi paliurus, et, qui rectus, quasi spina de saepe; dies speculatorum tuorum, visitatio tua venit: nunc erit confusio eorum.
(불가타 성경, 미카서, 7장4)
Sanctificatio eius desolata est sicut solitudo, dies festi eius conversi sunt in luctum, sabbata eius in opprobrium, honor eius in nihilum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장39)
Constituta autem die, intrabat de his visitationem ordinaturus. Non modica vero per universam civitatem erat trepidatio.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장14)
23. Hoc fuit antiquum festum Sancti Sisti nobile,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM89)
Festus voce Cybium.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).364)
tibia pro lituis et pro clangore tubarum molle lyrae festumque canant.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:128)
"Tu festas, Hymenaee, faces, tu, Gratia, flores elige, tu geminas, Concordia, necte coronas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:133)
festis illae lusisse diebus orant et positis aequaevas visere pensis, irataeque operi iam lasso pollice fila turbant et teneros detergunt stamine fletus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:220)
Mandemusne Noti flabris quoscumque timores pertulimus, festae doleant ne tristibus aures?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:67)
festa frondentia myrto limina cinguntur, roseisque cubilia surgunt floribus, et thalamum dotalis purpura velat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete16)
Orphea cum primae sociarent numina taedae ruraque conpleret Thracia festus Hymen, certavere ferae picturataeque volucres, dona suo vati quae potiora darent, quippe antri memores, cautes ubi saepe sonorae praebuerant dulci mira theatra lyrae.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam1)
Augustum foveas, festis ut saepe diebus annua sinceri celebret ieiunia sacri.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore5)

SEARCH

MENU NAVIGATION