라틴어 문장 검색

Tertius ille hominum divomque interpres Asilas, cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes, mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 8:6)
Nec tamen, haec cum sint hominumque boumque labores versando terram experti, nihil inprobus anser Strymoniaeque grues et amaris intiba fibris officiunt aut umbra nocet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:1)
Nec tempore eodem tristibus aut extis fibrae adparere minaces aut puteis manare cruor cessavit et altae per noctem resonare lupis ululantibus urbes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 16:8)
Quid tibi odorato referam sudantia ligno balsamaque et bacas semper frondentis acanthi?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:8)
Disce et odoratam stabulis accendere cedrum galbaneoque agitare gravis nidore chelydros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:1)
Aut si quam ferro mactaverat ante sacerdos inde neque impositis ardent altaria fibris nec responsa potest consultus reddere vates, ac vix suppositi tinguntur sanguine cultri summaque ieiuna sanie infuscatur harena.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 20:4)
Huius odorato radices incoque Baccho pabulaque in foribus plenis adpone canistris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 12:11)
cur non sub alta vel platano vel hac pinu iacentes sic temere et rosa canos odorati capillos, dum licet, Assyriaque nardo potamus uncti?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 115)
interim, dum tu celeres sagittas promis, haec dentis acuit timendos, arbiter pugnae posuisse nudo sub pede palmam fertur et leni recreare vento sparsum odoratis umerum capillis, qualis aut Nireus fuit aut aquosa raptus ab Ida.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 204)
tu cum proiectis insignibus, anulo equestri Romanoque habitu, prodis ex iudice Dama, turpis odoratum caput obscurante lacerna, non es quod simulas?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:4)
at te, pater, qui saeva torques fulmina pellisque nubes, sidera et terras regis, ad quem triumphi spolia victores ferunt, et te sororem cuncta pollentis viri, Argolica limo, pecore votivo libens Arabumque donis supplice et fibra colam.
(세네카, 아가멤논 14:25)
"odoratos imbres"
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 9:6)
quod solida sit cutis beluis, decentior dam- mis, densior ursis, mollior fibris;
(세네카, 행복론, Liber II 127:3)
Quantulum est his comparatum illud, quod radix tenui fibra complec- titur !
(세네카, 행복론, Liber III 129:2)
sanguinis quondam capax tumidi igne cor pulmonis arentes fibras distendit.
(세네카, Hercules Oetaeus 18:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION