라틴어 문장 검색

ridiculum est ergo in exercitationibus, quae foro praeparant, prius cogitare quid responderi quam quid ex diverso dici possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 332:1)
fecit enim risum, sed ridiculus fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 66:2)
nam et luctus et irae et indignationis aliquando etiam ridicula fuerit imitatio, si verba vultumque tantum, non etiam animum accommodarimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 99:1)
adfert autem summam rei difficultatem primum, quod ridiculum dictum plerumque falsum est (hoc semper humile), saepe ex industria depravatum, praeterea nunquam honorificum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 115:1)
salsum in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 127:1)
natura non utique hoc est, quanquam et ridicula oporteat esse salsa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 127:2)
et Catullus, cum dicit, nulla est in corpore mica salis, non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 127:4)
facetum quoque non tantum circa ridicula opinor consistere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 128:3)
proprium autem materiae, de qua nunc loquimur, est ridiculum, ideoque haec tota disputatio a Graecis περι` γελοίου inscribitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 131:1)
Nostra ridicule indicamus et, ut verbo Ciceronis utar, dicimus aliqua subabsurda.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 132:4)
item ridicula aut facimus aut dicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 134:1)
idem autem de vultu gestuque ridiculo dictum sit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 135:1)
quanquam autem gratiae plurimum dicentis severitas adfert, fitque ridiculum id ipsum, quod qui dicit illa non ridet, est tamen interim et aspectus et habitus oris et gestus non inurbanus, cum iis modus contingit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 135:4)
quae si gravius posita sit, severa est, si levius, ridicula.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 146:3)
Cum sint autem loci plures, ex quibus dicta ridicula ducantur, repetendum est mihi non omnes eos oratoribus convenire;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 155:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION