라틴어 문장 검색

Sed Q. Claudius in vicesimo primo Annali insolentius paulo hac figura est ita usus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIII 5:1)
AUDIO illi iniuriam factum iri, audio contumeliam dictum iri vulgo quoque ita dici, vulgo et istam esse verborum figuram iam in medio loquendi usu, idcircoque exemplis supersedeo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XIV 2:1)
Atque item simili figura die crastini dicebatur, id erat crastino die.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIV 9:4)
Quod particula atque non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 1:1)
ATQUE particula a grammaticis quidem coniunctio esse dicitur conexiva.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 2:1)
Et praeterea pro alio quoque adverbio dicitur, id est statim factum, quod in his Vergili versibus existimatur, ubi obscure et insequentur particula ista posita est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 5:1)
Qualis quantaque sit pro particulae varietas;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 1:1)
velut est, quod forte nuper in Praenestino recessu vespertina ambulatione solus ambulans, considerabam qualis quantaque esset particularum quarundam in oratione Latina varietas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, III 2:2)
atque inibi quod Sisenna per huiuscemodi verbum nova figura usus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 1:3)
Id verbum Caesellius Vindex in Commentario Lectionum Antiquarum ea figura scriptum dixit, qua ludibunda et ridibunda et errabunda dicitur ludens et ridens et errans.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 3:1)
Quin magis Scaurum oportuit, commentaria Caeselli criminantem, hoc ab eo praeteritum requirere, quod non dixerit an quid et quantulum differret a ludibundo ludens et ridibundo ridens et errabundo errans ceteraque quae horum sunt similia, an a principalibus verbis paulum aliquid distarent, et quam omnino vim haberet particula haec extrema eiusmodi vocabulis addita.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 6:1)
Cum reprehensionem autem illam Scauri notaremus, in memoriam nobis rediit quod Sisenna in quarto Historiarum eiusdem figurae verbo ita usus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 8:1)
Laevius quoque, ut opinor in Protesilaodamia, claustritumum dixit qui claustris ianuae praeesset, eadem scilicet figura qua aeditumum dici videbat qui aedibus praeest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 5:2)
Haec deinde particulae quoniam parvo exiguoque sonitu obscurius promebantur, addita est tribus omnibus eadem syllaba, et quod dicebatur 'cis Tiberim' et ' uls Tiberim' dici coeptum est ' citra Tiberim' et ' ultra Tiberim';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 9:1)
Cordi, inquam, mihi fuit, priusquam ad te irem, quaerere explorareque quonam modo veteres nostri particula ista qua de agitur usi sint, atque ita invenimus Tullium in Tertia in Verrem scripsisse istoc modo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION