라틴어 문장 검색

Quaecumque, inquit, nomina seu vocabula recto casu numero singulari 'us' syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam posita est i littera, ea omnia casu vocativo i littera terminantur, ut 'Caelius Caeli,' 'modius modi,' tertius terti,' 'Accius Acci,' 'Titius Titi' et similia omnia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 3:2)
sic igitur ' egregius,' quoniam 'us' syllaba in casu nominandi finitur eamque syllabam praecedit i littera, habere debebit in casu vocandi i litteram extremam et idcirco 'egregi, 'non 'egregie,' rectius dicetur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 3:3)
Hoc ubi ille alter audivit, O, inquit, egregie grammatice vel, si id mavis, egregissime, die, oro te, 'inscius' et 'impius' et 'sobrius' et 'ebrius' et 'proprius' et 'propitius' et 'anxius' et 'contrarius,' quae ' us' syllaba finiuntur, in quibus ante ultimam syllabam i littera est, quem casum vocandi habent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, V 4:1)
tum porro referri oportere aut infinite de republica aut de singulis rebus finite;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VII 10:4)
Nam cum ab adfligendo et ad perniciem interitumque deducendo inclinatum id tractumque sit, semperque eo verbo qui diligenter locuti sunt ita usi sint, ut profligare dicerent prodigere et deperdere profligatasque res quasi perditas appellarent, nunc audio aedificia et templa et alia fere multa quae prope absoluta adfectaque sunt in nrofligato esse dici ipsaque esse iam profligata.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 3:1)
Bellum adfectum videmus et, vere ut dicam, paene confectum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 7:2)
Nam ipse Caesar quid est quod in ea provincia commorari velit, nisi ut ea quae per eum adfecta sunt, perfecta reipublicae tradat?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 8:2)
Cum vero adfecta iam prope aestate uvas a sole mitescere tempus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, V 9:2)
Sed M. Varro in libro De Lingua Latina ad Ciceronem quarto vicesimo expeditissime ita finit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VIII 6:1)
M. etiam Varro in libris scripsit, observasse sese in versu hexametro, quod omnimodo quintus semipes verbum finiret et quod priores quinque semipedes aeque magnam vim haberent in efficiendo versu atque alii posteriores septem, idque ipsum ratione quadam geometrica fieri disserit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XV 3:1)
Quam enim ob causam morbo adfectus et ad respondendum pro sese non idoneus, iumento adhaerens in ius adversario deportatur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 12:2)
In quo paulo post vitam finivit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:10)
Verum haec actio Britannica iam (decreto divino) transacta est et finita.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 19:8)
9. Postquam parlamentum finitum esset (quod ad breve tempus duraverat), rex se accinxit ad apparatum in omnibus instruendum pro bello Gallico.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 9:1)
At oratione eius finita coetus universus solenni processione hymnum Te Deum cecinerunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 15:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION