라틴어 문장 검색

alia, si in spiritu, ut Hippocrati [in libro de Flatibus];
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 15:2)
itemque auras fluminum atque stagnorum;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 3:3)
illa per auras tot freta, tot montes uno contenta volatu transilit et Phrygiae mediis adfigitur arvis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:110)
Tarbigilus simulare fugam flatusque Leonis spe nutrire leves inprovisusque repente, dum gravibus marcent epulis hostique catenas inter vina crepant, largo sopita Lyaeo castra subit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:250)
Ecce levis frondes a tergo concutit aura:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:260)
quae respicit Arcton, inmitis, scopulosa, procax subitisque sonora flatibus;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:338)
crebris propugnat iactibus ultro et longe sua membra tegit, tortumque per auras evolat excusso nativum missile tergo.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice11)
ignoscat placidus tandem flatusque remittat et tuto recitet quod libet ore:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem11)
Restitit ut vidit Venerem, digitisque remissis ad terram tacito defluxit fistula flatu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae21)
pars cadit adsiduo flatu, pars imbre peresa rumpitur, abripuit partem vitiosa vetustas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix13)
divino spirant altaria fumo, et Pelusiacas productus ad usque paludes Indus odor penetrat nares completque salubri tempestate viros et nectare dulcior aura ostia nigrantis Nili septena vaporat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix43)
Cytherea maritum sponte rapit caelique toros imitata priores pectora lascivo flatu Mavortia nectit et tantum suspendit onus galeaeque lacertos implicat et vivis totum complexibus ambit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete18)
pronuba fit Natura deis ferrumque maritat aura tenax:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete20)
quin et supplicii nomen nexusque subisti, ut nos subriperes leto mortemque fugares morte tua, mox aetherias evectus in auras purgata repetens laetum tellure parentem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore4)
Ut stetit ante ducem discussas Roma per auras, conscia ter sonuit rupes et inhorruit atrum maiestate nemus.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:58)

SEARCH

MENU NAVIGATION