라틴어 문장 검색

Huic uxor erat Assyria nomine, nec taciturna nec prudens, quae eo ad expeditionem profecto, et multiplici metu suspenso, ob ea quae meminerat sibi praedicta, perculsa vanitate muliebri, ancilla asscita notarum perita, quam e patrimonio Silvani possederat, ad maritum scripsit intempestive, velut flens obtestans ne post obitum Constanti propinquantem, in imperium ipse ut sperabat admissus, despecta se anteponeret Eusebiae matrimonium tune reginae, decore corporis inter multas feminas excellentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 3장 2:1)
Feminae vero miserabili planctu, in primaevo flore succisam spem gentis solitis fletibus conclamabant, ut lacrimare cultrices Veneris saepe spectantur, in sollemnibus Adonidis sacris, quod simulacrum aliquod esse frugum adultarum religiones mysticae docent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 1장 11:1)
Et quoniam augebat iras militum scelestum facinus perfugae, quasi decurrentes in planum, ita iaculantes diversa missilia lacertis fortibus incumbebant, ut vergente in meridiem die, gentes acri repulsa disiectae, lacrimantes complurium mortes, tentoria repeterent vulnerum metu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 5장 8:1)
Quocirca idem saepe praefectus seditionibus agitatus, ac plebe iam saeviente immanius, quoniam verebatur impendens exitium, ab omni spe tuendae salutis exclusus, ut aestimabat, tumultuanti acriter populo, sed accidentia considerare sueto prudenter, obiecit parvulos filios, et lacrimans En inquit cives vestri (procul omen dii caelestes avertant!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 10장 2:1)
Cuius cum prope venisset moenia favillis oppleta, collustrans, flebat cum gemitu, reputans qualis miseranda civitas pertulerat clades.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 5:1)
Tandem nudata, reseratis aditibus multis, lapsura invaditur civitas, et sine sexus discrimine vel aetatis, quicquid impetus repperit, potestas iratorum absumpsit, alii exitii imminentis timore, cum hinc ignis inde mucrones urgerent, ultimum flentes, e muris acti sua sponte praecipites, membrisque omnibus infirmati, vitam morte funestiorem paulisper, dum caederentur egerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 25:1)
Et flentes inter haec omnes qui aderant, auctoritate integra etiam tum increpabat, humile esse, caelo sideribusque conciliatum lugeri principem dicens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 21:1)
Et vertere solum extemplo omnes praecepti, manusque tendentes flentesque, orabant ne imponeretur sibi necessitas abscedendi, ad defendendos penates se solos sine alimentis publicis affirmantes et milite, satis confisi adfuturam Iustitiam pro genitali sede dimicaturis, ut experti sunt saepe.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 2:1)
Appositis itaque compulsoribus, mortem siqui distulerit egredi minitantibus, moenia permixta sunt lamentis et luctu, et per omnia civitatis membra una vox cunctorum erat gementium, cum laceraret crines matrona, exsul fuganda laribus in quibus nata erat et educata, orbataque mater liberis vel coniuge viduata, procul ab eorum manibus pelleretur, et turba flebilis postes penatium amplexa vel limina, lacrimabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 5:1)
Verum haec et similia loquentes in cassum, cum nec audirentur, nec quietum aliquid vel mite referri sentirent, filiorum flentes exitium discesserunt, eisdemque aegre digressis, ex abdito collis propinqui sinu, barbaricus prosiluit globus, optimatibus tum danda responsa (ut intellegi dabatur) opperiens:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 8:1)
Et ne vel coniugibus maritorum vacaret miserias flere, immittebantur confestim qui signatis domibus inter scrutinia suppellectilis patris addicti, incantamenta quaedam anilia vel ludibriosa subderent amatoria, ad insontium perniciem concinnata:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 3:1)
Cuius rei tam atrocis disseminatus rumor ilico per diversa et Quados et gentes circumsitas efferavit, regisque flentes interitum, in coactas misere vastatorias manus, quae Danubium transgressae, cum nihil exspectaretur hostile, occupatam circa messem agrestem, adortae sunt plebem, maioreque parte truncata, quicquid superfuit, domum cum multitudine varii pecoris abduxerunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 6:1)
Post quae adulta virginitas, castitasque nuptarum, ore abiecto, flens ultima ducebatur, mox profanandum pudorem optans morte (licet cruciabili) praevenire.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 8:1)
Nec ulla annalibus praeter Cannensem pugnam ita ad internecionem res legitur gesta, quamquam Romani aliquotiens reflante Fortuna fallaciis lusi, bellorum iniquitati cesserunt ad tempus, et certamina multa fabulosae naeniae flevere Graecorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 13장 19:1)
Illis vero qui intra turrim erant acriter resistentibus, fit clamor multitudinis usque in caelum, episcopo desuper muro civitatis cum omnibus qui in civitate erant nimis flentibus, eo quod suis subvenire non possent, et quia nil aliud agere poterat, Christo eos commendabat.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION