라틴어 문장 검색

Discurrere per cuncta et urbana et rustica loca, non equorum dorso, sed pedum incessu uectus, nisi si maior forte necessitas conpulisset, solebat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. V.8)
et quae famularum manibus adducta fuerat, ipsa libero pedum incessu domum laeta reuersa est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. X. 1:10)
Fecerunt autem ita, et aperientes sepulchrum, inuenerunt corpus totum, quasi adhuc uiueret, integrum et flexibilibus artuum conpagibus multo dormienti quam mortuo similius;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXVIII [XXX]. 1:3)
inde terror maximus fuit quod sacerdotes eorum facibus ardentibus anguibusque praelatis incessu furiali militem Romanum insueta turbaverunt specie.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 169:1)
iam prope ad signa caedes pervenerat, cum ex transverse pulvis velut ingentis agminis incessu motus apparuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 599:1)
ut vero tot hominum iumentorumque incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivis ingrediebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 375:1)
densior deinde incessu tot hominum equorum oriens pulvis signum propinquantium hostium fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 484:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION