라틴어 문장 검색

Si extremae partes corporis frigent, unguendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adiectum, calidisque fomentis nutriendae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장25)
postero die utique a potione abstinere, die tertio utique in balneum ire;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장28)
Ac postea quoque vitare oportet balneum, ambulationem, gestationem, ceterosque corporis motus:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장31)
— Ubi is dolor coepit, admovere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde validiora, simulque frictione ad extremas partes id est crura brachiaque materiam evocare:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장5)
Exercitationes, frictiones huic quoque morbo necessariae sunt, et cum his sol, ignis, balneum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 23장13)
Si per se desiit, balneo uti, paulum cibi capere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장8)
Tertio die in balneum ire;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장11)
Balneum rarum esse debet, neque longa in eo mora, cibus conprimens, vinum austerum meracum, per aestatem frigidum, per hiemem egelidum, sed tantum, quantum minimum sitim finiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장37)
Si crassa urina est, vehementior esse debet et exercitatio et frictio, longior in balneo mora;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 27장39)
tum, antequam cibum capiat, sine balneo loco calido leviter perfricari, sudare, perfundi aqua egelida:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장14)
Nam si tumor nullus est, calidis fomentis opus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장17)
Post id fomentum si late plaga non patet, inponi protinus emplastrum debet, maximeque si grande vulnus est, tetrapharmacum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장241)
Balneum quoque, dum parum vulnus purum est, inter res infestissimas est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장263)
Plus tamen proficit balneum rarum, cibi noni suci, vitatis omnibus acribus, sed iam pleniores:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장278)
Balneum, nisi iam certa fiducita redditae sanitatis est, alienum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장359)

SEARCH

MENU NAVIGATION