라틴어 문장 검색

lābuntur altīs interim rīvīs aquae, querentur in silvīs avēs, fontēsque lymphīs obstrepunt mānantibus, somnōs quod invītet levēs.’
(옥스포드 라틴 코스 3권, Quīntus carmina facit16)
Haec utilitas haec amoenitas deficitur aqua salienti, sed puteos ac potius fontes habet;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 25:1)
"aquam bibendam postulas, cum sit tibi fons ille vivus praesto, qui semper fluit et cuncta solus inrigat viventia, intus forisque spiritum et corpus simul, aeternitatem largiens potantibus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1304)
Quid refert, an aqua decurrens intercipiatur atque abeat, si fons, ex quo Auxerat, salvus est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 25:3)
Non suffundebatur aqua nec recens semper velut ex calido fonte currebat, nec referre credebant, in quam perlucida sordes deponerent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 9:3)
Eo anno sidere etiam tum instante brumali, aquarum incessit inopia metuenda, ut et rivi cassescerent quidam, et fontes antehac aquarum copiosis pulsibus abundantes, sed in integrum postea restituti sunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 13장 4:1)
Non immerito exundavit aqua, quando coeli cataractae apertae sunt, et de terra rupti sunt fontes aquarum et flumina.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 3:2)
In medio lacrimatur humus fletuque beato Producens lacrimas, fontem sudore perhenni Parturit et dulces potus singultat aquarum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 16:1)
Cum adierat Graecos, admonebat ab his gentibus inlata Graeciae bella Darei prius, deinde Xerxis insolentia, aquam ipsos terramque poscentium, ut ne que fontium haustum nec solitos cibos relinquerent deditis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 10장 8:1)
Usu tibi, Albine, compertum est aquas quae vel de altis puteis vel de fontibus hauriuntur fumare hieme, aestate frigescere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VIII. 10:2)
"da veniam culpae, nec, dum degrandinet, obsit agresti fano supposuisse pecus, nec noceat turbasse lacus, ignoscite, nymphae, mota quod obscuras ungula fecit aquas, tu, dea, pro nobis fontes fontanaque placa numina, tu sparsos per nemus omne deos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권510)
Nam cum multo post haec tempore uiueret, et scripturis legendis operam daret, tandem didicit se aqua baptismatis non esse regeneratum, et mox fonte lauacri salutaris ablutus, etiam postmodum ad ordinem presbyterii promotus est, multisque in ecclesia utilis fuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 2:7)
tunc enim permutantur aut calidae aquae aut frigidae odore malo et sapore profundunt fontes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 2장28)
Zacyntho et circa Dyrrachium et Apolloniam fontes sunt, qui picis magnam multitudinem cum aqua evomunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장32)
Sin autem fontes , unde ductiones aquarum faciamus, necesse est puteos fodere.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장53)

SEARCH

MENU NAVIGATION