라틴어 문장 검색

Specillum tenue in foramina demittitur, quod magis minusue intrando uel in summo cariem esse uel altius descendisse testatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 3:6)
Igitur si caries alte descendit, per terebram os pungendum crebris foraminibus est, quae altitudine uitium aequent;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 4:5)
tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec id siccum os ex toto fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 4:6)
et, si caries subest, medius clauus in foramen demittitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 2:2)
Ea foramen fit in ipso fine uitiosi ossis atque integri;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 4:1)
Tum excissorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus id, quod inter utrumque medium est, excidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 4:5)
Id quoque signi specillo significatur, quod depressum in id foramen, quod infra solidam sedem habet, [et] ob id renitens aliquid inuenit, et madens exit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 5:3)
Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 7:5)
Factis foraminibus, eodem modo media saepta, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eandem membranam uiolet;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 8:1)
At si orae inter se conprimuntur, a latere eius interposito digiti spatio terebra foramen faciendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 14:4)
ab eoque scalper duabus lineis ad rimam agendus ad similitudinem c litterae sic, ut uertex eius a foramine, basis a rima sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 14:5)
quod si rima longius patet, ab altero foramine rursus similis sinus fieri debebit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 15:1)
Deinde in eo, quod desedit, iuxta rimam, quam fecimus, foramina addenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 16:1)
quo sanescente, rimas quoque ossis, aut si quod foramen est, callus implet.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 8장 6:2)
Is canalis et inferiore parte foramina II habere debet, per quae, si quis umor excesserit, descendat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION