라틴어 문장 검색

In Dauo propriam miratur noctua formam Et uultus peccata sui solatur in illo.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:12)
Quis Chaos anticum uultu meliore redemit, Dum forme melioris opem uultusque decorem Quereret atque suum lugeret silua tumultum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:16)
Spirat in ore color uiuus nec candor adulter Turpiter effingit tanti phantasma decoris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:5)
Dextra manus librat trutinam que singula pensat In numero, forma, mensura, pondere, causa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 32:6)
Dispar natura, dispar substancia, forma Discors, esse duplex hominis concurrit ad esse;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:17)
Artifices alios anime natale requirit, Artificis melioris opem celestis origo Postulat et nostram fugit eius forma monetam, Diuinique loquens operis miracula, nostrum Spernit opus, ridens artis uulgaria nostre.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:25)
Qualiter ex nichilo, sine forma, semine, causa, Materia, motu, sensu, ductore, ministro, Ingenitum, simplex, animabile, mobile, purum Prodeat exterius, nullo mediante patrono, Sola Dei nouit Prudencia, cuius ab alto Pectore procedit quicquid procedit in esse.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:26)
Ergo cum nostram genituram regula talem Nesciat et tantam stupeat pictura figuram Occasumque manus talem patiatur ad ortum, Non uideo, non concipio, non iudico memet Scire modos, causas, raciones, semina, formas, Instrumenta quibus, nostra mediante Minerua, Ortus celestis anime ducatur ad ortum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:28)
gerit altera formam Alterius seseque sibi conformat in illa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:5)
Par facies habitusque pares, par gestus in illis, Par modus atque decor, sed dispar uultus in annis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 38:8)
Argenti facies, feces exuta metalli, Infra se splendore diem stellasque relinquens, Exultat, speculi formam uestita secundi.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:1)
Quomodo forma suo gaudens requiescit in esse, Nec uarios fluctus subiecti naufraga querit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:3)
Subiecti senio non deflorata iuuentus Formarum, formas semper facit esse puellas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 40:5)
Quomodo terrestrem formam celestis ydea Gignit et in nostram sobolem transcribit abissum, Mittit in exilium formas quas destinet orbi, A patre degenerat proles faciemque paternam Exuit antiqui uultus oblita parentis;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:4)
Qualiter a fonte formarum riuus aberrans Ingenitum perdit subiecti labe nitorem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION