라틴어 문장 검색

percrudis coriis duplicibus consutis, fartis alga aut paleis in aceto maceratis, circa tegatur machina tota.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 14장14)
Horatius parvula, nam exemplo est, magni formica laboris, Iuvenalis formica tandem quidam expavere magistra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4023)
plerumque tamen sufficiunt singulis modii glandis et paleae ad satietatem datae, vel lupini macerati modii, vel ervi aqua conspersi sextarii vii permixti paleis, vel cicerculae similiter conspersae sextarii xii mixti paleis, vel singuli modii vinaceorum, si iis, ut supra dixi, large paleae adiciantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 8:2)
Aeacus cum in arbore fici formicas, id est μύρμηκασ vidisset, optavit tot sibi socios evenire, et statim formicae in homines versae sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 73)
num igitur idcirco in urbe esse rationem cogitationem mentem putas, aut, quoniam non sit, num idcirco existimas formicam anteponendam esse huic pulcherrumae urbi, quod in urbe sensus sit nullus, in formica non modo sensus sed etiam mens ratio memoria?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 21:7)
Ianuario mense singulis fresi et aqua macerati ervi quaternos sextarios mixtos paleis dare convenit, vel lupini macerati modios, vel cicerculae maceratae semodios, et super haec affatim paleas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 4:2)
Nam cum acervus paleis granisque mixtus in unum fuerit congestus, paulatim ex eo ventilabris per longius spatium iactetur, quo pacto palea, quae levior est, citra decidet, faba, quae longius emittitur, pura eo perveniet, quo ventilator eam iaculabitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION