라틴어 문장 검색

Haec idcirco memoranda credidi, quia non natura tantum, sed etiam disciplina mores facit, ut et cum emendi potestas fuerit, eiusmodi probemus, et cum educabimus domi natos, talibus institutis formemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 6:1)
quod cum in orbiculum formatum est, media pars eius rescinditur, et per excisam partem galli pes inseritur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 15:2)
Ascensus deinde avibus ad tabulata per utramque cellam datur iunctis parieti modicis asserculis, qui paulum formatis gradibus asperantur, ne sint advolantibus lubrici.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 6:1)
Cibus autem praebetur hordeacea farina, quae cum est aqua conspersa et subacta, formantur offae, quibus aves saginantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 7장 3:1)
Pullis autem formandis excudendisque triginta diebus opus est, cum sunt frigora:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 7:2)
ac si lapidis et operae vilitas suadeat, haud dubie caementis et calce formatus circumdatur murus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 2:3)
hanc enim tragoediam disposui iam et intra me ipse formavi.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 3장 3:3)
ego de urbe et his propriis ac vernaculis vitiis loquar, quae natos statim excipiunt et per singulos aetatis gradus cumulantur, si prius de severitate ac disciplina maiorum circa educandos formandosque liberos pauca praedixero.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 28장 3:2)
inerat conscientia derisui fuisse nuper falsum e Germania triumphum, emptis per commercia, quorum habitus et crinis in captivorum speciem formarentur:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 39장 2:1)
arcuere eos intimi amicorum Vitellii, ita formatis principis auribus ut aspera quae utilia, nec quidquam nisi iucundum et laesurum acciperet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 56장6)
nam et si quid res exigeret, Latine formabat uertendumque alii dabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 89장 1:4)
Cum placuisset Palatinis ludis spectaculo egressum meridie adgredi, primas sibi partes Cassius Chaerea tribunus cohortis praetoriae depoposcit, quem Gaius seniorem iam et mollem et effeminatum denotare omni probro consuerat et modo signum petenti 'Priapum' aut 'Venerem' dare, modo ex aliqua causa agenti gratias osculandam manum offerre formatam commotamque in obscaenum modum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 56장 2:1)
altera in admirationem formata sibi quoque eandem speciem aliquot iam noctibus obuersari rettulit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 37장 2:3)
donec blandiente profectu, quamquam exiguae uocis et fuscae, prodire in scaenam concupiit, subinde inter familiares Graecum prouerbium iactans occultae musicae nullum esse respectum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 1:3)
inuentus est postea in scrinio eius hac de re sermo formatus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 47장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION