라틴어 문장 검색

scribens decore, venusteque pingens et fingens, et novorum inventor armorum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 9장 4:2)
Minor vero, solem sibi medium circumcingens, in extrema parte alterius omni decore resplenduit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:7)
"Rupisti potumque michi riuoque decorem."
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et agno 3:6)
Gaudet equs faleris, freno, sellaque superbit, Ista quidem uestit aureus arma decor.
(ANONYMUS NEVELETI, De equo et asino 46:1)
Malo uerrat humum, quam sit tibi causa decoris, Quam tegat inmundas res bene munda nates.
(ANONYMUS NEVELETI, De simia et uulpe 60:11)
capillus ipse, quem isti aperto mendacio ad lenocinium decoris promissum dixere, uides quam sit amoenus ac delicatus, horrore implexus atque impeditus, stuppeo tomento adsimilis et inaequaliter hirtus et globosus et congestus, prorsum inenodabilis diutina incuria non modo comendi, sed saltem expediendi et discriminandi:
(아풀레이우스, 변명 4:17)
carmina dono tibi, serta tuo genio, carmina, uti, Critia, lux haec optata canatur, quae bis septeno uere tibi remeat, serta autem, ut laeto tibi tempore tempora uernent, aetatis florem floribus ut decores.
(아풀레이우스, 변명 9:26)
neque enim quicquam aliud in corporum forma diligendum quam quod ammoneant diuinos animos eius pulchritudinis, quam prius ueram et sinceram inter deos uidere.
(아풀레이우스, 변명 11:6)
me, cum apud eum multas geometricas formas e buxo uidissem subtiliter et adfabre factas, inuitatum eius artificio quaedam mechanica ut mihi elaborasset petisse, simul et aliquod simulacrum cuiuscumque uellet dei, cui ex more meo supplicassem, quacumque materia, dummodo lignea, exculperet.
(아풀레이우스, 변명 59:5)
"hi tres numero filias forma conspicuas habuere, sed maiores quidem natu, quamvis gratissima specie, idonee tamen celebrari posse laudibus humanis credebantur, at vero puellae iunioris tam praecipua, tam praeclari pulchritudo nec exprimi ac ne sufficienter quidem laudari sermonis humani penuria poterat."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:8)
Sed iste corporis mei decor pudori peperit grande dedecus:
(아풀레이우스, 변신, 10권 15:4)
At manu dextera gerebam flammis adultam facem, et caput decore corona cinxerat, palmae candidae foliis in modum radiorum prosistentibus:
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:6)
meum pectus sauciat puellarum decor,
(ARCHIPOETA, X23)
Dicat unde fiant ista similia formis, similia qualitatibus, similia motibus corporum nec tamen materie corporali.
(아우구스티누스, 편지들, 38. (A. D. 415 Epist. CLIX) Domino Beatissimo Ac Venerabili et Desiderabili Fratri et Consacerdoti Meo Evodio et Tecum Fratribus Augustinus et Mecum Fratres In Domino salutem 5:4)
cuius suavitas et delectatio excedit omnem non solum terrestrium, verum etiam caelestium corporum pulchritudinem, excedit omnem decorem animarum quantum libet iustarum atque sanctarum, excedit omnem speciem supernorum angelorum atque virtutum, excedit quicquid de illo non solum dicitur, verum etiam cogitatur.
(아우구스티누스, 편지들, 42. (A. D. 418 Epist. CLXXXIX) Domino Eximio et Merito Insigni Atque Honorabili Filio Bonifatio Augustinus In Domino salutem 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION