라틴어 문장 검색

Sunt enim huiusmodi forme quedam compositioni contingentes, et consistentes simplici et invariabili essentia, ut Magister Sex Principiorum recte ait. Recipiunt tamen magis et minus huiusmodi qualitates ex parte subiectorum quibus concernuntur, secundum quod magis et minus in subiectis de contrariis admiscetur. 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:9)
ius est realis et personalis hominis ad hominem proportio, que servata hominum servat sotietatem, et corrupta corrumpit—nam illa Digestorum descriptio non dicit quod quid est iuris, sed describit illud per notitiam utendi illo -; 2.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:4)
nam licet fur de furto subveniat pauperi, non tamen elimosina dicenda est, sed est actio quedam que, si de propria substantia fieret, elimosine formam haberet. 26.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:42)
Deinde cum finitimis, omni iure belli servato, cum Sabinis, cum Samnitibus, licet in multitudine decertantium, sub forma tamen duelli, de imperio decertatum fuisse Livius narrat:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:22)
Scipione vero pro Ytalis, Annibale pro Affricanis in forma duelli bellum gerentibus, Ytalis Affricani succubuerunt, sicut Livius et alii romane rei scriptores testificari conantur. 19.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:3)
Si vero in forma sit peccatum, conclusio interimenda est ab illo qui solvere vult, ostendendo formam sillogisticam non esse servatam.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:14)
Et ideo argumentum peccabat in forma, quia predicatum in conclusione non est extremitas maioris, ut patet;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 4:60)
propter quod peccatur in forma.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 5:13)
Utraque nanque propositio vera est, sed medium variatur et arguitur in quatuor terminis, in quibus forma sillogistica non salvatur, ut patet ex hiis que de sillogismo simpliciter.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:9)
Homo enim est id quod est per formam substantialem, per quam sortitur spetiem et genus, et per quam reponitur sub predicamento substantie;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:16)
pater vero est id quod est per formam accidentalem, que est relatio per quam sortitur spetiem quandam et genus, et reponitur sub genere 'ad aliquid', sive 'relationis'.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:17)
Aliter omnia reducerentur ad predicamentum substantie, cum nulla forma accidentalis per se subsistat absque ypostasi substantie subsistentis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 11:18)
Ad evidentiam autem minoris sciendum quod natura Ecclesie forma est Ecclesie:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:5)
nam, quamvis natura dicatur de materia et forma, per prius tamen dicitur de forma, ut ostensum est in Naturali auditu. 3.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:6)
Forma autem Ecclesie nichil aliud est quam vita Cristi, tam in dictis quam in factis comprehensa :
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION