라틴어 문장 검색

et ecce equus eius subito corruens inter fossas, quas Nortmanni fecerant, illum deiecit ad terram.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 31:3)
Dat tibi fossa domum, nobilis aula michi.
(ANONYMUS NEVELETI, De musca et formica 40:3)
quippe et illis, quibus curriculo confecta uia opus est, adeo uti praeoptent pendere equo quam carpento sedere, propter molestias sarcinarum et pondera uehiculorum et moras orbium et salebras orbitarum - adde et lapidum globos et caudicum toros et camporum riuos et collium cliuos - hisce igitur moramentis omnibus qui uolunt deuitare ac uectorem sibimet equum deligunt diutinae fortitudinis, uiuacis pernicitatis, id est et ferre ualidum et ire rapidum,
(아풀레이우스, 플로리다 21:2)
"qui campos collesque gradu perlabitur uno,"
(아풀레이우스, 플로리다 21:3)
de summis enim tectis ac de proxumo colle rusticani illi saxa super nos raptim devolvunt, ut discernere prorsus nequiremus qua potissimum caveremus clade, comminus canum an eminus lapidum.
(아풀레이우스, 변신, 8권 5:4)
Interea quidam senex de summo colle prospectat, quem circum capellae pascentes opilionem esse profecto clamabant.
(아풀레이우스, 변신, 8권 7:1)
Imperator Poenus in terra Sicilia, bello Carthaginiensi primo, obviam Romano exercitu progreditur, colles locosque idoneos prior occupat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 5:2)
Sed id pomerium pro incrementis reipublicae aliquotiens prolatum est et multos editosque collis circumplexum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIV 3:2)
Nec minus animose comes de colle descendit, et praelium cum eo consertuit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:5)
postea vero principes in terram defossos sub gradibus fuisse, et acervum lapidum in fossam iniectum;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:20)
31. Cum igitur rebelles (ut dictum est) super collem de Blackeheath castrametati essent, unde circumspicere possent urbem Londini et pulcherrimam vallem circumiacentem, rex secum reputans plurimum honoris sui interesse ut, quo magis in iis adoriendis rem hactenus distulisset, eo citius praelium consereret, ne cunctatio illa ex aliqua tepiditate, sed ex prudentia et opportuna temporis electione provenisse videatur, decrevit omni mora seposita cum iis congredi, hocque nihilominus ea cum providentia et circumspectione ut parum fortunae relinqueret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:1)
Nobiles illi, quibus ea pars belli assignata erat ut collem circumsepirent, aliquot ante dies in locis opportunis se stiterunt rebelles intercepturi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:2)
Sed cum numerus eorum haud magnus esset, se ad aciem ipsam quae in colle morabatur receperunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:5)
Ita ut Daubeneius collem ascenderet, et aequo loco se sisteret antequam ei resisteretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:8)
Reliqui plerique omnes capti sunt, cum collis undiquaque regis copiis obsessus esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION