라틴어 문장 검색

Fremituque graui meminere sui,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IV 13:1)
Qui cum essent progressi, primaeque turmae insidias intravissent, ex fremitu equorum illata suspicione ad suos se recipere coeperunt, quique hos sequebantur celerem eorum receptum conspicati restiterunt.
(카이사르, 내란기, 3권 38:3)
Eodemque die Antiochiae in Syria bis tantus exercitus clamor et signorum sonus exauditus est, ut in muris armata civitas discurreret.
(카이사르, 내란기, 3권 105:5)
Simul eorum qui cum impedimentis veniebant clamor fremitusque oriebatur, aliique aliam in partem perterriti ferebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 24장3)
Quorum timor cum fremitu et concursu significaretur, milites nostri pristini diei perfidia incitati in castra inruperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 14장3)
At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliisque de profectione eorum senserunt, collocatis insidiis bipertito in silvis opportuno atque occulto loco a milibus passuum circiter duobus Romanorum adventum exspectabant,
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 32장1)
Ac reliquarum legionum milites non exaudito sono tubae, quod satis magna valles intercedebat, tamen ab tribunis militum legatisque, ut erat a Caesare praeceptum, retinebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 47장2)
nam intonuit de celo sonus terribilior.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM130)
valet horum sustinere furores et fremitus:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM199)
Si inflatio in superioribus partibus dolorem tumoremque fecit, bonum signum est sonus ventris inde ad inferiores partes evolutus, magisque etiam, si sine difficultate cum stercore excessit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 3장15)
At intestinorum levitas periculosior est, si frequens deiectio est, si venter omnibus horis et cum sono et sine hoc profluit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 8장110)
Nam modo ventre vehementer intento creber intus ex motu spiritus sonus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장5)
cum vehementior est, ut spirare aeger sine sono et anhelatione non possit, ἎΣΘΜΑ:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장4)
simulque etiam spiritus cum sono fertur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장54)
atque hoc quoque fit, ne externum sonum accipiant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장107)

SEARCH

MENU NAVIGATION