라틴어 문장 검색

Ideo praestitit misericordia dei, ut et nos et episcopi vestri tam frequenti numerosoque conventu Carthaginem veniremus atque inter nos de ipsa dissensione ordinatissime conferremus.
(아우구스티누스, 편지들, 39. (A. D. 416 Epist. CLXXIII) Donato Presbytero Partis Donati Augustinus Episcopus Ecclesiae Catholicae 7:1)
sed omnia opera vestra in commune fiant, maiore studio et frequentiori alacritate quam si vobis propria faceretis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 12:5)
Hinc ait natum esse illud frequens apud Graecos adagium:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, VIII 5:1)
In convivio autem frequenti loqui solum unum neque honestum est," inquit, neque commodum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 27:1)
Sacra sunt Romana partim diurna, alia nocturna, sed ea quae inter noctem fiunt diebus addicuntur, non noctibus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 9:1)
ergo ut te catamitum nec opinato cum ostendisses, praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XI 7:14)
At nunc, inquit, videre est philosophos ultro currere, ut doceant, ad fores iuvenum divitum eosque ibi sedere atque opperiri prope ad meridiem, donec discipuli nocturnum omne vinum edormiant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, X 6:1)
AMicus noster, homo multi studii atque in bonarum disciplinarum opere frequens, verbum quiescit usitate e littera correpta dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XV 2:1)
Sed super eo qui nescit, frequens huius vocabuli usus est, infrequens autem est de eo quod nescitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XII 20:1)
NON paucis verbis, quorum frequens usus est nunc et fuit, M. Ciceronem noluisse uti manifestum est, quod ea non probaret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXI 2:1)
De lingula, quoniam est minus frequens, admonendum existimo, lingulam veteres dixisse gladiolum oblongum in speciem linguae factum, cuius meminit Naevius in tragoedia Hesiona.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 4:1)
Eos ego versus non minus frequenti adsiduoque memoratu dignos puto quam philosophorum de officiis decreta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, IV 3:1)
Frequens eius cenae fundus et firmamentum omne erat aula una lentis Aegyptiae et cucurbitae inibi minutim caesae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 3:2)
IN Herodis, C. V., villam, quae est in agro Attico, loco qui appellatur Cephisiae, aquis lucidis et nemoribus frequentem, aestu anni medio concesseram.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 2:1)
Est quidem, inquit, hoc Apollinaris, in consuetudine inperiti vulgi frequens, sed barbarum non est censeturque linguae Graecae origine;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIII 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION