라틴어 문장 검색

itaque tum illud quod erat a deo natum nomine ipsius dei nuncupabant, ut cum fruges Cererem appellamus vinum autem Liberum, ex quo illud Te- renti "sine Cerere et Libero friget Venus", tum autem res ipsa, in qua vis inest maior aliqua, sic appellatur ut ea ipsa vis nominetur deus, ut Fides ut Mens, quas in Capitolio dedicatas videmus proxume a M. Aemilio Scauro, ante autem ab Atilio Calatino erat Fides consecrata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 60:4)
itaque frigebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 2:3)
in eo aestuavi diu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 13A 1:3)
plane aestuo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 3:2)
valde metuo ne frigeas in hibernis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 10 2:2)
remoto ioco tibi hoc amicissimo animo praecipio, ut, si istic mea commendatione tuam dignitatem obtinebis, perferas nostri desiderium, honestatem et facultates tuas augeas, sin autem ista frigebunt, recipias te ad nos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 11 3:2)
quae ego paulisper in te ita desideravi non imbecillitate animi tui sed magis ut desiderio nostri te aestuare putarem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 18 1:3)
an hoc significas, nihil fieri, frigere te, ne chartam quidem tibi suppeditare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 18 3:7)
quod tibi supra scripsi Curionem valde frigere, iam calet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 6 7:1)
mihi crede, homini non glorioso, plane iam, Brute, frigeo ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 14 1:3)
hic quidem friget ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 8 4:6)
itaque cessit, et ut ii qui sub novis solem non ferunt item ille cum aestuaret veterum ut maenianorum sic Academicorum umbram secutus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 95:7)
Cretum quidem leges, quas sive Minos sanxit de Iovis quidem sententia, ut poëtae ferunt, itemque Lycurgi laboribus erudiunt iuventutem, venando currendo, esuriendo sitiendo, algendo aestuando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 34:1)
nec vero illa sibi remedia comparavit ad tolerandum dolorem, firmitatem animi, turpitudinis verecundiam, exercitationem consuetudinemque patiendi, praecepta fortitudinis, duritiam virilem, sed una se dicit recordatione adquiescere praeteritarum voluptatium, ut si quis aestuans, cum vim caloris non facile patiatur, recordari velit sese aliquando in Arpinati nostro gelidis fluminibus circumfusum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 74:1)
"non frigent."
(페르시우스, 풍자, satire 363)

SEARCH

MENU NAVIGATION