라틴어 문장 검색

Lucra ex professionibus honesta certe sunt, et duabus rebus promoventur maxime, diligentia et fama bona propter probitatem in negotiando.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:13)
sin uero probi, quonam modo in tuis opibus aliena probitas numerabitur?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IX 3:17)
At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:4)
Uidesne igitur quanto in caeno probra uoluantur, qua probitas luce resplendeat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:1)
sed quoniam id sua cuique probitas confert, tum suo praemio carebit cum probus esse desierit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:10)
Sicut igitur probis probitas ipsa fit praemium ita improbis nequitia ipsa supplicium est. Iam uero quisquis afficitur poena malo se affectum esse non dubitat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:20)
Sed cum ultra homines quemque prouehere sola probitas possit, necesse est ut quod ab humana condicione deiecit infra homines merito detrudat improbitas;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:7)
Ita fit ut qui probitate deserta homo esse desierit, cum in diuinam condicionem transire non possit, uertatur in beluam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:25)
Ipsi quoque improbi, si eis aliqua rimula uirtutem relictam fas esset aspicere uitiorumque sordes poenarum cruciatibus se deposituros uiderent, compensatione adipiscendae probitatis nec hos cruciatus esse ducerent defensorumque operam repudiarent ac se totos accusatoribus iudicibusque permitterent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 7:5)
Quid uero aliud animorum salus uidetur esse quam probitas, quid aegritudo quam uitia?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 5:5)
Magna uobis est, si dissimulare non uultis, necessitas indicta probitatis cum ante oculos agitis iudicis cuncta cernentis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:25)
quod is vitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium155)
quod is uitae genus sit secutus, laboriosum an quietum, cum luxu an cum frugalitate:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 53:2)
cum luxu, an cum frugalitate.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 53:8)
probitatis inertia nomen, iustitiae formido subit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:126)

SEARCH

MENU NAVIGATION