라틴어 문장 검색

Bellicosissimis gentibus devictis Caesar, cum videret nullam iam esse civitatem quae bellum pararet quo sibi resisteret, sed nonnullos ex oppidis demigrare, ex agris diffugere ad praesens imperium evitandum, plures in partes exercitum dimittere constituit.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 25장1)
Ei repentino malo perterriti diffugiunt ad sua praesidia; quae nostri ut viderunt, acrius contra armatos incitati neminem ex eo numero vivum capi patiuntur. Profugit inde cum paucis Lucterius nec se recipit in castra.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 36장5)
Qua re ex compluribus cognita, cum intellegeret fugato duce altero perterritos reliquos facile opprimi posse, magnae felicitatis esse arbitrabatur neminem ex caede refugisse in castra qui de accepta calamitate nuntium Drappeti perferret.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 37장2)
Et isti fugaverunt, et dissipaverunt exercitum Graecorum;
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1046 5:2)
Fit proelium cum Argyro catapano Graecorum, et a Northmannis iterum fugatur exercitus eius circa Tarentum.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1052 8:1)
et fugatur Rodulphus princeps, et Leo Papa capitur ab Humphredo, et Northmannis;
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1053 9:2)
Robertus comes ivit super Callipolim, et fugatus est iterum exercitus Graecorum in terra Tarentina, et captum at Hydrontum, et castrum Minervae.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1055 11:3)
Malgerus comes ivit super Oriam, et fugavit Graecos ab ea.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1060 16:3)
Mense octobri venit Miriarcha cum exercitu imperiali et fecit proelium magnum contra Robertum, et Malgerum, et fugavit Northmannos, et iterum recuperavit eas cum aliis terris et Hydrunte.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1060 16:4)
Mense ianuario Rogerius comes intravit Mandurium, et Robertus Dux comprehendit Acherontiam, et ivit contra Graecos obsidentes Melphim, et fugavit eos.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1061 17:1)
Robertus Dux cepit iterum Brundusium et fugavit Graecos, et comprehendit Miriarcham in proelio, et postea ivit super Oriam, et iterum cepit eam, et fecit castrum in Mejana.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1062 18:1)
Mabrica cum exercitu magno Graecorum fugavit Northmannos et iterum intravit Brundusium, et Tarentum.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1067 21:1)
Mense octobri captum est iterum Hydrontum, et fugati sunt Graeci ab ea.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1068 22:2)
Factum est proelium in campo Litii, et fugati sunt Graeci;
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1069 23:1)
Et mense iunio intravit Robertus gloriosus in Panormum, et fugavit Saracenos ab ea, et fecit triumphum magnum.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1072 26:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION