라틴어 문장 검색

Sed hoc differunt quod, cum sit his propositum non perturbare animos, sed placare potius nec tam persuadere quam delectare, et apertius id faciunt quam nos et crebrius, concinnas magis sententias exquirunt quam probabilis, a re saepe discedunt, intexunt fabulas, verba altius transferunt eaque ita disponunt ut pictores varietatem colorum, paria paribus referunt, adversa contrariis, saepissimeque similiter extrema definiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 19장 5:2)
Omnibus enim modis fulciendi sunt, qui ruunt nec cohaerere possunt propter magnitudinem aegritudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 61:1)
at particula e urgebit particulas oblique positas f & g oblique, & particulae illae f & g non sustinebunt pressionem illatam, nisi fulciantur a particulis ulterioribus h & k;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 4:2)
& hae non sustinebunt pressionem nisi fulciantur ab ulterioribus l & m easque premant, & sic deinceps in infinitum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VIII. De Motu per Fluida propagato. 4:4)
"est nunc Brisaei quem venosus liber Acci, sunt quos Pacuviusque et verrucosa moretur Antiopa, aerumnis cor luctificabile fulta."
(페르시우스, 풍자, satire 155)
"tibi torta cannabe fulto cena sit in transtro Veientanumque rubellum exhalet vapida laesum pice sessilis obba?"
(페르시우스, 풍자, satire 591)
Ibat res ad summam nausea, cum Trimalchio ebrietate turpissima gravis novum acroama, cornicines, in triclinium iussit adduci, fultusque cervicalibus multis extendit se super torum extremum et Fingite me inquit mortuum esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:7)
Nam ut quisque versum pedibus instruxit sensumque teneriorem verborum ambitu intexuit, putavit se continuo in Heliconem venisse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:2)
' Praeterea curandum est, ne sententiae emineant extra corpus orationis expressae, sed intexto vestibus colore niteant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 118:6)
cui nunc unus ex tribus liberis superest, domumque pluribus adminiculis paulo ante fundatam desolatus fulcit ac sustinet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 21 3:2)
Nam vehicula quae produci iusseramus, quamquam in planissimo campo, in contrarias partes agebantur, ac ne lapidibus quidem fulta in eodem vestigio quiescebant.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 8:3)
Laboriosum istud et taedio plenum, sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro et resumere impetum fractum omissumque, postremo nova velut membra peracto corpori intexere nec tamen priora turbare.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 6:1)
Lacessis hominem iam praefectum aerarii et brevi consulem, praeterea qua gratia quibus amicitiis fultum!
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 11:6)
Ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis, Roboribus duris ianua fulta riget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 623)
si tibi per tutum planumque negabitur ire, atque erit opposita ianua fulta sera,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION