라틴어 문장 검색

ille tamen faciem prius inspicit et trepidat ne suppositus venias ac falso nomine poscas:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I35)
"me prior ille signabit fultusque toro meliore recumbet, advectus Romam quo pruna et cottona vento?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III34)
"nos urbem colimus tenui tibicine fultam magna parte sui;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III81)
Transeo suppositos et gaudia votaque saepe ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos pontifices, salios Scaurorum nomina falso corpore laturos, stat Fortuna inproba noctu adridens nudis infantibus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI293)
parte alia longis Numidarum fulta columnis surgat et algentem rapiat cenatio solem, qualiacumque domus, veniet qui fercula docte conponat, veniet qui pulmentaria condit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII86)
creditur olim velificatus Athos et quidquid Graecia mendax audet in historia, constratum classibus isdem suppositumque rotis solidum mare, credimus altos defecisse amnes epotaque flumina Medo prandente et madidis cantat quae Sostratus alis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X75)
Adseruit cum fide socios, populum orbis terrarum viribus fultum tam parva manu aetate tam longa sustinuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 16:2)
omnia debet enim cibus integrare novando et fulcire cibus, omnia sustentare, ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:2)
noscere ut hinc possis non aequas omnia partis corpora habere neque ex aequo fulcire salutem, sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis semina, curare in membris ut vita moretur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:11)
his igitur rebus subiunctis suppositisque terra superne tremit magnis concussa ruinis, subter ubi ingentis speluncas subruit aetas;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:5)
nec ille qui trabem tecti fractam fulciendo ab inminenti vindicavit ruina.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 11:4)
Ipse caput nivei fultum Pallantis et ora Ut vidit levique patens in pectore vulnus.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, VI. 13:3)
Nec iam se capit unda quo expressit quod semper usu evenit suppositi nimietate caloris.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 25:5)
Subposita de matre nothos furta creavit ut ipsa creaverit quos creari fecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 2:4)
Quid enim tam crassam materiam per faucium angusta fulciret, nisi eam vis naturae occultior hauriret?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION