라틴어 문장 검색

lux fidei est lux incarnata quae a fulgida vita Iesu procedit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 61:2)
50. Historiam exponens patriarcharum iustorumque Veteris Testamenti, Epistula ad Hebraeos in lucem profert praecipuum eorum fidei aspectum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 98:1)
59. In Maria, Filia Sion, perficitur diuturna historia fidei Veteris Testamenti per narrationem tot fidelium mulierum, incipiens a Sara, mulierum quae, iuxta Patriarchas, sedes erant in qua Dei promissio adimplebatur novaque vita oriebatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 115:1)
post solis ortum fulgidi serum est cubile spernere, ni parte noctis addita tempus labori adieceris.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad Galli cantum7)
sunt et spiritibus saepe nocentibus poenarum celebres sub Styge feriae illa nocte, sacer qua rediit Deus stagnis ad superos ex Acherunticis, non sicut tenebras de face fulgida surgens Oceano Lucifer inbuit, sed terris Domini de cruce tristibus maior sole novum restituens diem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae37)
hoc patriarcha noster sub carceris catena geminis simul ministris interpres adprobavit, quorum regressus unus dat poculum tyranno, ast alterum rapaces fixum vorant volucres.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum12)
hoc solvit patriarcha interprete Christo.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Somnium Pharaonis2)
Laurentium sisti iubet, exquirit arcam ditibus massis refertam et fulgidae montes monetae conditos.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.16)
"non illum generosa tribus, non plebis avitae iuvit Iuda parens, Christo quandoque propinquo nobilis et tali felix patriarcha nepote."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1147)
sed nec tertius ille nunc legetur, Baetin qui patrium semel relinquens undosae petiit sitim Ravennae, plosores cui fulgidam Quirites et carus popularitate princeps Traiano statuam foro locarunt.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem49)
sed si forte Achaicis Eleusinae superstitionis exemplis tamquam non idoneis religiosus laudatus offenditur, seposita mystici intellectus reverentia venerabilis patriarchae Ioseph historialem diligentiam comparemus, qui contra sterilitatem septem uberes annos insecuturam facile providit remedium, quod praevidit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 7:1)
sed tu, flos sacerdotum gemma pontificum, scientia fortis fortior conscientia, minas undasque mundialium sperne nimborum, quia frequenter ipse docuisti, quod ad promissa convivia patriarcharum vel ad nectar caelestium poculorum per amaritudinum terrenarum calices perveniretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 2:2)
Cui merito poterat illud, quod benedicens filium patriarcha in personam Saulis dicebat, aptari:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXXIV.5)
Munera laeta capis, festiuis fulgida taedis, Ecce uenit sponsus, munera laeta capis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XVIII [XX]. 1:27)
Fecitque opus, ut dixi, multis utile, et maxime illis, qui longius ab eis locis, in quibus patriarchae uel apostoli erant, secreti, ea tantum de his, quae lectione didicerint, norunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XV. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION