라틴어 문장 검색

item quod inane repertumst seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur, pervideamus utrum finitum funditus omne constet an immensum pateat vasteque profundum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:2)
at nunc ni mirum requies data principiorum corporibus nullast, quia nil est funditus imum, quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 24:17)
immutabile enim quiddam superare necessest, ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:10)
proinde colore cave contingas semina rerum, ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 16:12)
ne tibi res redeant ad nihilum funditus omnes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:3)
Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum qualia sint et quam variis distantia formis sponte sua volitent aeterno percita motu, quove modo possint res ex his quaeque creari, hasce secundum res animi natura videtur atque animae claranda meis iam versibus esse et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus, funditus humanam qui vitam turbat ab imo omnia suffundens mortis nigrore neque ullam esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:10)
Sic igitur terrae concreto corpore pondus constitit atque omnis mundi quasi limus in imum confluxit gravis et subsedit funditus ut faex;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 19:1)
idque minutatim vitam provexit in altum et belli magnos commovit funditus aestus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 48:9)
Navigia atque agri culturas moenia leges arma vias vestes [et] cetera de genere horum, praemia, delicias quoque vitae funditus omnis, carmina, picturas et daedala signa polita usus et impigrae simul experientia mentis paulatim docuit pedetemptim progredientis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:5)
et tamen inter dum praesens vis ipsa pericli subdit et hunc stimulum quadam de parte timoris, ne pedibus raptim tellus subtracta feratur in barathrum rerumque sequatur prodita summa funditus et fiat mundi confusa ruina.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 19:9)
ni mirum quia sunt in aqua permulta vaporis semina de terraque necessest funditus ipsa ignis corpora per totum consurgere fontem et simul exspirare foras exireque in auras, non ita multa tamen, calidus queat ut fieri fons;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:2)
quidam 'profundum' in profundum accipiunt, alii pro funditus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 586)
feruntque pergama] quasi ipsam funditus civitatem in victoriam suam transferunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 3745)
hvmo fumat neptvnia troia 'humo' ab humo, id est funditus, ut significet patriae suae solum quoque arsisse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 35)
unde est 'nec funditus omnes corporeae excedunt pestes'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7365)

SEARCH

MENU NAVIGATION