라틴어 문장 검색

respice quid moneant leges, quid curia mandet, praemia quanta bonos maneant, quam fulmine iusto et Capito et Numitor ruerint damnante senatu, piratae Cilicum, sed quid damnatio confert?
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII41)
invenies aliquo cum percussore iacentem, permixtum nautis et furibus ac fugitivis, inter carnifices et fabros sandapilarum et resupinati cessantia tympana galli, aequa ibi libertas, communia pocula, lectus non alius cuiquam, nec mensa remotior ulli.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII68)
ducimus autem hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae nec iactare iugum vita didicere magistra, quae tam festa dies, ut cesset prodere furem, perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII10)
Sic per omnis aequoris portus, sinus, latebras, recessus, promontoria, freta, paeninsulas quidquid piratarum fuit quadam indagine inclusum est.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 11:1)
amplius piratae non fuerunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 15:7)
Et custos furum atque avium cum falce saligna Hellespontiaci servet tutela Priapi.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 15:4)
Hic utique custodem prohibitorem avium furumque significat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 15:5)
Illum saepe, si potes, ad narrandum provoca, qui recitando favorabiliter exceptus est, vel qui libere et feliciter legationem peregit, vel qui ab imperatore comiter affabiliterque susceptus est, vel si quis tota paene classe a piratis occupata seu ingenio seu viribus solus evasit, quia vix inplet desiderium loquentis rerum talium vel longa narratio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 11:1)
An melius fient piratae, Magne, coloni?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 4:32)
Qui cum signa tuli toto fulgentia ponto, Ante bis exactum quam Cynthia conderet orbem, Omne fretum metuens pelagi pirata reliquit, Angustaque domum terrarum in sede poposcit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:31)
Itque Cilix iusta, iam non pirata, carina.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:30)
Turbae sed mixtus inerti Sextus erat, Magno proles indigna parente, Qui mox, Scyllaeis exsul grassatus in undis, Polluit aequoreos Siculus pirata triumphos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:3)
Iam pelago pirata redis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 3:6)
Indice non opus est nostris nec iudice libris, Stat contra dicitque tibi tua pagina 'Fur es.'
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LIII3)
Erras, meorum fur avare librorum, Fieri poetam posse qui putas tanti, Scriptura quanti constet et tomus vilis:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXVI1)

SEARCH

MENU NAVIGATION