라틴어 문장 검색

Sed ubi a posteriore parte, qua nullum .est vestibulum, patefactum fuerit alveare, fumum admovebimus factum galbano vel arido fimo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 5:1)
siccus petasunculus et vas pelamydum aut veteres, Maurorum epimenia, bulbi, aut vinum Tiberi devectum, quinque lagonae.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII54)
quippe videmus in doliolis vitreis aquae plenis et ova globis maioribus et iecuscula fibris tumidioribus et bulbos spiris ingentibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 1:4)
Hic ebulum stridet, peregrinaque galbana sudant, Et tamarix non laeta comis, Eoaque costus, Et panacea potens, et Thessala centaurea:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:57)
Sed nihil erucae faciunt bulbique salaces, Inproba nec prosunt iam satureia tibi.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXV2)
Hos fastus animosque dat Sabello Farris semodius fabaeque fresae, Et turis piperisque tres selibrae, Et Lucanica ventre cum Falisco, Et nigri Syra defruti lagona, Et ficus Libyca gelata testa Cum bulbis cocleisque caseoque.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVI3)
Cum sit anus coniunx et sint tibi mortua membra, Nil aliud bulbis quam satur esse potes.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXXIV Bulbi1)
galbanum autem species est multis apta medi- caminibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4153)
Plautus in Poenulo "vitia corporis fuco occulunt". sed vide ne de galbano dicat, quod separatim solent laborare propter remedia, quibus adversus animalia utuntur sibi in- festa:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 399)
longa parenthesis usque ad illum versum 'hic iam galbaneos suadebo incendere odores'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2523)
hic iam id est cum huc processerit morbus, galbanus in- cendenda est, non, ut supra, thymus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2641)
placebo tibi, si me culpam emendare permiseris . . . |Dimissa cum eiusmodi pollicitatione Chryside curavi diligentius noxiosissimum corpus, balneoque praeterito modica unctione usus, mox cibis validioribus pastus, id est bulbis cochlearumque sine iure cervicibus, hausi parcius merum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 130:19)
Paratae erant lactucae singulae, cochleae ternae, ova bina, halica cum mulso et nive - nam hanc quoque computabis, immo hanc in primis quae perit in ferculo -, olivae betacei cucurbitae bulbi, alia mille non minus lauta.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 15 2:1)
candidus, Alcathoi qui mittitur urbe Pelasga, bulbus et, ex horto quae venit, herba salax ovaque sumantur, sumantur Hymettia mella, quasque tulit folio pinus acuta nuces.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 46:2)
Disce et odoratam stabulis accendere cedrum galbaneoque agitare gravis nidore chelydros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION