라틴어 문장 검색

PULCRUM, dii boni, facinus Graecarumque facundiarum magniloquentia condignum M. Cato libris Originum de Q. Caedicio tribuno militum scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 2:1)
Consul tribuno respondit, consilium quidem istud aeque providens sibi viderier;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 10:2)
Si alium, inquit tribunus, neminem , me licet ad hoc periculum utare;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 11:1)
Consul tribuno gratias laudesque agit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 12:1)
Tribunus et quadringenti ad moriendum proficiscuntur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 13:1)
Quadringenti omnes cum tribuno perfossi gladiis aut missilibus operti cadunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 18:2)
Sed quod illi tribuno, duci militum quadringentorum, divinitus in eo proelio usus venit, non iam nostris, sed ipsius Catonis verbis subiecimus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 20:1)
Dii inmortales tribuno militum fortunam ex virtute eius dedere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 21:1)
at tribuno militum parva laus pro factis relicta, qui idem fecerat atque rem servaverat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 21:8)
Hanc Q. Caedici tribuni virtutem M. Cato tali suo testimonio decoravit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, VII 22:1)
verbaque decreti tribunorum ad quos a Manilia provocatum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 1:3)
Atei Capitonis Coniectaneorum legeremus, qui inscriptus est De Iudiciis Publicis, decretum tribunorum visum est gravitatis antiquae plenum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 2:2)
Manilia ad tribunos plebi provocavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 5:1)
Tribuni decreverunt aedilem ex eo loco iure deiectum quo eum venire cum corollario non decuisset;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIV 7:1)
Cum M. Naevius tribunus plebis accusaret eum ad populum diceretque accepisse a rege Antiocho pecuniam, ut condicionibus gratiosis et mollibus pax cum eo populi Romani nomine fieret, et quaedam item alia crimini daret indigna tali viro, tum Scipio pauca praefatus quae dignitas vitae suae atque gloria postulabat, Memoria, inquit, Quirites, repeto, diem esse hodiernum quo Hannibalem Poenum imperio vestro inimicissimum magno proelio vici in terra Africa pacemque et victoriam vobis peperi spectabilem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION