라틴어 문장 검색

caesos Treviros, receptos Vbios, ereptam Batavis patriam;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 24장4)
et concussa Transrhenanorum fide inter Batavos quoque sermones orti:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장2)
sin populum Romanum armis vocent, quotam partem generis humani Batavos esse?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장6)
tunc infensos Batavis deos, cum obsiderentur legiones, interficerentur legati, bellum uni necessarium, ferale ipsis sumeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장14)
hoc Primo Antonio notum, cuius epistulis ad bellum actus sum, ne Germanicae legiones et Gallica iuventus Alpis transcenderent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 26장7)
qua fiducia ad legiones, quas a re publica acceperat, alias priuato sumptu addidit, unam etiam ex Transalpinis conscriptam, uocabulo quoque Gallico - Alauda enim appellabatur - , quam disciplina cultuque Romano institutam et ornatam postea uniuersam ciuitate donauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 24장 2:1)
primum et excellentissimum triumphum egit Gallicum, sequentem Alexandrinum, deinde Ponticum, huic proximum Africanum, nouissimum Hispaniensem, diuerso quemque apparatu et instrumento.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 37장 1:2)
Gallici triumphi die Velabrum praeteruehens paene curru excussus est axe diffracto ascenditque Capitolium ad lumina quadraginta elephantis dextra sinistraque lychnuchos gestantibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 37장 2:1)
Gallico denique triumpho milites eius inter cetera carmina, qualia currum prosequentes ioculariter canunt, etiam illud uulgatissimum pronuntiauerunt:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 49장 4:1)
ne prouincialibus quidem matrimoniis abstinuisse uel hoc disticho apparet iactato aeque a militibus per Gallicum triumphum:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 51장 1:1)
reliquit et rerum suarum commentarios Gallici ciuilisque belli Pompeiani.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 1:1)
alii Oppium putant, alii Hirtium, qui etiam Gallici belli nouissimum imperfectumque librum suppleuerit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 1:3)
at idem obsessione castrorum in Germania nuntiata per stationes hostium Gallico habitu penetrauit ad suos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 58장 1:2)
Seditionem per decem annos Gallicis bellis nullam omnino mouerunt, ciuilibus aliquas, sed ut celeriter ad officium redierint, nec tam indulgentia ducis quam auctoritate.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 69장 1:1)
Militiam resque bellicas semel attigit neque ex destinato, sed cum ad uisendum nemus flumenque Clitumni Meuaniam processisset, admonitus de supplendo numero Batauorum, quos circa se habebat, expeditionis Germanicae impetum cepit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 43장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION