라틴어 문장 검색

Atque aliquid prius obstrudamus, pernam, sumen, glandium, haec sunt ventris stabilimenta, pane et assa bubula, poculum grande, aula magna, ut satis consilia suppetant.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 2, scene 3157)
quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam dicat, disperiistis ni usque ad mortem male mulcassitis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 25)
hoc die crastini quom erus resciverit, mane castigabit eos bubulis exuviis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 4, scene 118)
heri in tergo meo tris facile corios contrivisti bubulos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 15)
An, opsecro hercle, habent quas gallinae manus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 137)
nam has quidem gallina scripsit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 138)
iam quidem in suo quicque loco nisi erit mihi situm supellectilis, quom ego revortar, vos monimentis commonefaciam bubulis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 24)
cave sis tibi, ne bubuli in te cottabi crebri crepent, si aberis ab eri quaestione.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 34)
Geras autem Chalcedonius de materia primum basim subiectis rotis fecit supraque compegit arrectariis et iugis varas et in his suspendit arietem coriisque bubulis texit, uti tutiores essent, qui in ea machinatione ad pulsandum murum essent conlocati.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 13장6)
ita nec ovi gallinam, sed ovum esse gallinae.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 10:6)
Iocum enim tibi de rei vilitate conparans consuluisti utrum prius gallina ex ovo an ovum ex gallina coeperit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 2:2)
Singulae enim gallinae altiles pro turdis circumlatae sunt et ova anserina pilleata, quae ut comessemus, ambitiosissime a nobis Trimalchio petiit dicens exossatas esse gallinas.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 65:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION