라틴어 문장 검색

Hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis, non genetrix Europa tibi ea, sed inhospita Syrtis, Armeniae tigres austroque agitata Charybdis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 11:14)
Gaudia testantur socii clamore secundo victricemque petunt dextrae coniungere dextram inmanemque ferum multa tellure iacentem mirantes spectant, neque adhuc contingere tutum esse putant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 44:1)
Protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni imperat et positis inimicos admovet ignes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 49:5)
"Te tamen, o genetrix, alienae sanguine vestro rapta movet facies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 31:1)
Gentes tamen esse feruntur, in quibus et nato genetrix et nata parenti iungitur, ut pietas geminato crescat amore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:22)
Tune soror nati genetrixque vocabere fratris?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:35)
Certe fortuna domusque sospes et in cursu est, vivit genetrixque paterque.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 42:12)
At male conceptus sub robore creverat infans quaerebatque viam, qua se genetrice relicta exsereret:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 49:1)
Dum notat haec hospes, decursa novissima meta est et tegitur festa victrix Atalanta corona.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 56:13)
Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor, frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes unda, velut victrix, sinuataque despicit undas, nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos sede sua totos in apertum everterit aequor, praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu mergit in ima ratem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 62:1)
Praescia venturi genetrix Nereia leti dissimulat cultu natum, et deceperat omnes, in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 16:1)
Siquos tamen ultima nostri verba movent oris (Priami vos filia regis, nunc captiva rogat), genetrici corpus inemptum reddite, neve auro redimat ius triste sepulcri, sed lacrimis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 42:11)
cum memor has pinus Idaeo vertice caesas sancta deum genetrix tinnitibus aera pulsi aeris et inflati complevit murmure buxi, perque leves domitis invecta leonibus auras "inrita sacrilega iactas incendia dextra, Turne!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 63:4)
Lustratum genetrix divino corpus odore unxit et ambrosia cum dulci nectare mixta contigit os fecitque deum, quem turba Quirini nuncupat Indigetem temploque arisque recepit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 70:6)
scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos perque papyriferi septemflua flumina Nili victrices egisse rates Numidasque rebelles Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem nominibus Pontum populo adiecisse Quirini et multos meruisse, aliquos egisse triumphos, quam tantum genuisse virum?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 68:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION