라틴어 문장 검색

Hinc septem dominos videre montis Et totam licet aestimare Romam, Albanos quoque Tusculosque colles Et quodcumque iacet sub urbe frigus, Fidenas veteres brevesque Rubras, Et quod virgineo cruore gaudet Annae pomiferum nemus Perennae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXIV4)
Saltus aprum, campus leporem tibi misit inemptum, Silva gravis turdos exagitata dedit, Captus flumineo venit de gurgite piscis, Vina ruber fudit non peregrina cadus.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVI3)
Edictum domini deique nostri, Quo subsellia certiora fiunt Et puros eques ordines recepit, Dum laudat modo Phasis in theatro, Phasis purpureis ruber lacernis, Et iactat tumido superbus ore:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, VIII1)
Hoc, rogo, non melius, quam rubro pulpita nimbo Spargere et effuso permaduisse croco?
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXV8)
Ne valeam, si non multo sapit altius illud, Quod cum panticibus laxis et cum pede grandi Et rubro pulmone vetus nasisque timendum Omnia crudelis lanius per compita portat.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXIV4)
Et tibi de Pharia Memphiticus urbe fututor Navigat, a rubris et niger Indus aquis;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXX2)
Hac fuerat nuper nebula tibi pegma perunctum, Pallida quam rubri diluit unda croci.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII2)
Excidit attonito pinguis Galatea poetae Thestylis et rubras messibus usta genas;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LV8)
Sic in gramine florido reclinis, Qua gemmantibus hinc et inde rivis Curva calculus excitatur unda, Exclusis procul omnibus molestis, Pertundas glaciem triente nigro, Frontem sutilibus ruber coronis;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XC1)
Cui portat gaudens ancilla paropside rubra Hallecem, sed quam protinus illa voret;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXVII2)
Crine ruber, niger ore, brevis pede, lumine laesus, Rem magnam praestas, Zoile, si bonus es.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LIV1)
Si spumet rubra conchis tibi pallida testa, Lautorum cenis saepe negare potes.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, VII Faba1)
Hic tibi donatur pansa ruber urceus ansa.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CVI Urceus fictilis1)
bacchatamque ivgis naxon aut vitibus consitam, aut celebratam Bacchis, aut ubi Bacchus ex Indis, vel ut quidam volunt post devictos gigantes egit triumphum;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1251)
litore rubro Erythraeo mari, quod est inter Aegyptum et Indiam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6865)

SEARCH

MENU NAVIGATION