라틴어 문장 검색

Quod si, antequam vesica purgata est, orae se glutinarunt, dolorque et inflammatio redierunt, vulnus digitis vel averso specillo diducendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 8:1)
ut in primis, quod earum naturalia nonnumquam, inter se glutinatis oris, concubitum non admittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 1:3)
Ac sic undique varicibus crure liberato, plagarum orae committuntur, et super emplastrum glutinans injicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXI De varicibus. 3:8)
et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebunt, eodem callo glutinantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 12:3)
At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intelligetur quidem ex humore, qui multus ex vulnere feretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, V De naso fracto. 4:7)
In aure quoque interdum rumpitur . Quod si incidit, pus oriatur, imponendum glutinans medicamentum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 1:1)
non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere, solidarique eum locum.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, VI De auribus fractis. 1:4)
ab uno vero et vicesimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os vestiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 3:3)
Quod si ex summo cubito quid fractum sit, glutinare id vinciendo alienum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 21:1)
ideo et in aliis modis praesumit sibi pro- ductionem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3892)
hic ille natalis dies, quo te creator arduus spiravit et limo indidit, sermone carnem glutinans.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias14)
"inde omnis iam diva caro est quae concipit illum naturamque Dei consortis foedere sumit, Verbum quippe caro factum non destitit esse quod fuerat, verbum, dum carnis glutinat usum, maiestate quidem non degenerante per usum carnis, sed miseros, ad nobiliora trahente."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 116)
ut etiam in aquarum ductionibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장39)
iura quoque nota habeat oportet, ea quae necessaria sunt aedificiis communibus parietum ad ambitum, stillicidiorum et cloacarum, luminum, item aquarum ductiones et cetera, quae eiusmodi sunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장50)
Ita in medio ponentur fistulae in omnes lacus et salientes, ex altero in balneas vectigal quotannis populo praestent, ex quibus tertio in domus privatas, ne desit in publico, non enim poterint avertere, cum habuerint a capitibus proprias ductiones.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION