라틴어 문장 검색

deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum ueniat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 6:8)
proximisque diebus deducendus cotidie oculus est, ne cicatrice inter se palpebrae glutinentur, siquidem id quoque tertium periculum accedit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 8:2)
sanescendo enim, quod diduci potuit et debuit, glutinauit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 11:3)
nam rursus glutinantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 11:6)
At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est aduerso scalpello subsecare cum magna moderatione, ut neque ex oculo neque ex palpebra quicquam abscidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 12:4)
et inponendum medicamentum, quo foramen glutinetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 19:4)
Postero die glutinans emplastrum iniciendum, quarto suturae tollendae, et collyrio, quod inflammationes reprimit, superinunguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 24:2)
Tum ubi lineae committebantur, scalpello inciderunt, et post sanguinem effusum os ibidem adusserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 44:3)
Quod ubi incidit, specillo temptandum est, altene id repletum, an in summo tantum glutinatum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 1:3)
Nam qua cauom esse debet, uel medicamentum aliquod inponendum est ex adurentibus, uel candenti ferro aperiendum, uel etiam scalpello incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 8장 2:3)
neque enim aut glutinatur aut acu tuto traicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 4:6)
fereque septimo die glutinatum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 5:6)
suturam uero inlini uel spuma argenti uel alio glutinante.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 11장 1:9)
si ne sic quidem resoluuntur, hamulo excipere et scalpello excidere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 7:2)
Sed scalpelli curatio brevior est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 13장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION