라틴어 문장 검색

et Histri adiecti, quod Tarentini Brundisinique nuntiabant maritimos agros infestos transmarinarum navium latrociniis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 220:1)
inde in portu relictis navibus cum venisset Romam, inter exponendas res quas ibi gessisset, haud dubie in regem Illyriorum Gentium latrocinii omnis maritimi causam avertit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 498:2)
haec ad ea quae ab Eumene delata erant accessere, quo maturius hostis Perseus iudicaretur, quippe quem non iustum modo apparare bellum regio animo, sed per omnia clandestina grassari scelera latrociniorum ac veneficiorum cernebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 188:1)
orsus a parricidio Persei perpetrato in fratrem, cogitato in parentem, adiecit post scelere partum regnum veneficia, caedes, latrocinio nefando petitum Eumenen, iniurias in populum Romanum, direptiones sociarum urbium contra foedus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 11:1)
hi autem ad montes fugati inter se congregantes discurrebant et ibi latrocinia facientes crudeliter eos vastabant.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장53)
cuius quidem generis constare inter omnis video abs te summam adhiberi diligentiam, nullum aes alienum novum contrahi civitatibus, vetere autem magno et gravi multas abs te esse liberatas, urbis compluris dirutas ac paene desertas, in quibus unam Ioniae nobilissimam, alteram Cariae, Samum et Halicarnassum, per te esse recreatas, nullas esse in oppidis seditiones, nullas discordias, provideri abs te ut civitates optimatium consiliis administrentur, sublata Mysiae latrocinia, caedis multis locis repressas, pacem tota provincia constitutam, neque solum illa itinerum atque agrorum sed multo etiam plura et maiora oppidorum et fanorum latrocinia esse depulsa, remotam a fama et a fortunis et ab otio locupletium illam acerbissimam ministram praetorum avaritiae, calumniam , sumptus et tributa civitatum ab omnibus qui earum civitatum fines incolant tolerari aequaliter, facillimos esse aditus ad te, patere auris tuas querelis omnium, nullius inopiam ac solitudinem non modo illo, populari accessu ac tribunali sed ne domo quidem et cubiculo esse exclusam tuo, toto denique imperio nihil acerbum esse, nihil crudele atque omnia plena clementiae, mansuetudinis, humanitatis
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 8장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION