라틴어 문장 검색

quia flebotomata est nuper in brachio, et cum esset in studio, tacta est infirmitate repentini doloris, quo mox increscente, magis grauatum est brachium illud uulneratum, ac uersum in tumorem adeo, ut uix duabus manibus circumplecti posset, ipsaque iacens in lecto prae nimietate doloris iam moritura uideretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III.5)
ibi cum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola eius loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine cum avertere eam praedam vellet, quia si agendo armentum in speluncam compulisset ipsa vestigia quaerentem dominum eo deductura erant, aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 75:1)
nec gravatus senex plaustro in castra dicitur advectus vocatusque in consilium ita ferme locutus esse ut nihil sententiae suae mutaret, causas tantum adiceret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 37:1)
ipse Hannibal, aeger oculis ex verna primum intemperie variante calores frigoraque, elephanto qui unus superfuerat quo altius ab aqua exstaret vectus, vigiliis tamen et nocturno umore palustrique caelo gravante caput, et quia medendi nec locus nec tempus erat, altero oculo capitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 32:1)
quattuor gravati volneribus conruerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 250:2)
id negatum Aetolis, quod illi quoque gravati prius essent ad populandam Macedoniam exire, quo tempore, Philippo circa Pergamum urente sacra profanaque, abstrahere eum inde respectu rerum suarum potuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 529:1)
se in animo habuisse tota classe Ephesum petere et onerarias ducere multa saburra gravatas, atque eas in faucibus portus supprimere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 160:1)
qui utriusque partis principibus castigatis, cum iniusto faenore gravatum aes alienum, ipsis magna ex parte concedentibus qui onerarant levasset, iusti crediti solutionem in decem annorum pensiones distribuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 49:1)
Ab hac direptione cum per tumultum naves , lembum unum in ostio amnis multitudine gravatum merserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 569:1)
Quid gravaris?
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 5, scene 2115)
bonam atque obsequentem deam atque haud gravatam patronam exsequontur benignamque multum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 53)
Cur tu aquam gravare, amabo, quam hostis hosti commodat?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 444)
Quid gravare?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 241)
Non graver, si possiem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 249)
quamquam gravatus fuisti, non nocuit tamen.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 481)

SEARCH

MENU NAVIGATION