라틴어 문장 검색

Quaecumque ergo luna ante aequinoctium plena est, XIIIIa uidelicet uel XVa existens, haec ad praecedentis anni nouissimum pertinet mensem, ideoque paschae celebrando habilis non est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 6:5)
Lucra petens habili tauros adiungit aratro Et durum terrae rusticus urget opus, Lucra petituras freta per parentia ventis Ducunt instabiles sidera certa rates:
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 95)
pedestre scutum capit, Hispano cingitur gladio ad propiorem habili pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 89:2)
media in altero militaris statura modicaque in armis habilibus magis quam decoris species.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 91:2)
nunquam ingenium idem ad res diversissimas, parendum atque imperandum, habilius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 25:1)
Gallis Hispanisque scuta eiusdem formae fere erant, dispares ac dissimiles gladii, Gallis praelongi ac sine mucronibus, Hispano, punctim magis quam caesim adsueto petere hostem, brevitate habiles et cum mucronibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 557:1)
rudem ad pedestria bella Numidarum gentem esse, equis tantum habilem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 613:2)
levium corporum homines et multa exercitatione pernicium, clavos secum ferreos portantes, qua per inaequaliter eminentia rupis poterant scandunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 306:1)
nam equidem haud sum natus annos praeter quinquaginta et quattuor, clare oculis video, pernix sum manibus, pedibus mobilis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 143)
Quamvis pernix hic est homo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 7159)
nam 'pernix' pedum est, ut pernicibus ignea plantis, celeritas pennarum est, ut celerique fuga sub sidera lapsae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1802)
Horatius "pernicis uxor Apuli". 'pernix' autem perseverans a pernitendo tractum est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2302)
nam 'pernix' interdum velox, interdum perseverans significat, ut ipse in georgicis et inter dura iacet pernix instrato saxa cubili.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7182)

SEARCH

MENU NAVIGATION