라틴어 문장 검색

Cumque generosus quidam e cubiculo suo qui potum ei porrigeret subridet remque notasset, princeps iocans ad eum dixisset se in medio Hispaniae, quae calida esset regio, fuisse, iter autem suum sitibundum eum reddidisse, quodque si adolescens ille e tam calido climate venisset potum avidius hausisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 11:9)
Sed quo minus sanguinis, eo plus pecuniae haurire solebat, atque, ut nonnulli satis malevole interpretabantur, in altero fuit continentior ut in altero premeret magis:
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:14)
Quam licet ex ipsis legatis eorumque informationibus maxime ex parte hauserat, nihilominus quod ab universis colligerat admirationi erat singulis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 4:8)
Itaque ratio illa humana, quam habemus, ex multa fide, et multo etiam casu, nec non ex puerilibus, quas primo hausimus, notionibus, farrago quaedam est et congeries.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 232:2)
At caeteri homines, tam veteres quam novi, liquorem biberunt crudum in scientiis, tanquam aquam vel sponte ex intellectu manantem, vel per dialecticam, tanquam per rotas ex puteo, haustam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 307:3)
Atque de instantiis istis supplementi, quod diximus informationem ab iis hauriendam esse, quando desint instantiae propriae, loco perfugii;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 408:1)
Dumque, quid hauriret siciens, ibi nil reperiret, Eius erat potus magis olim quam sibi notus.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:15)
Vtque die fausto letus, quo clamitat, hausto Omnimodisque iocis leuat ebrius organa uocis, Se quoque more Getae fert tota per atria lete;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:17)
Dixi: " Rigabo hortum meum plantationum et inebriabo prati mei fructum ".
(불가타 성경, 집회서, 24장42)
Sicut spinae condensae se invicem complectentes et sicut potatores inebriati consumentur quasi stipula omnino arida.
(불가타 성경, 나훔서, 1장10)
Et tu ergo inebriaberis, eris despecta; et tu quaeres refugium ab inimico.
(불가타 성경, 나훔서, 3장11)
Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum.
(불가타 성경, 나훔서, 3장14)
Vae, qui potum dat amico suo mittens venenum suum et inebrians eum, ut aspiciat nuditatem eius!
(불가타 성경, 하바쿡서, 2장15)
seminastis multum et intulistis parum, comedistis et non estis satiati, bibistis et non estis inebriati, operuistis vos et non estis calefacti, et, qui pro mercede operatus est, misit eam in sacculum pertusum.
(불가타 성경, 하까이서, 1장6)
quid fuistis? Cum accederetis ad acervum viginti modiorum, erant decem; cum intraretis ad torcular, ut hauriretis quinquaginta lagenas, erant viginti.
(불가타 성경, 하까이서, 2장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION