라틴어 문장 검색

vix adhuc certa est fides vitalis aurae, torpet acies luminum hebetesque visus vix diem insuetum ferunt.
(세네카, Hercules Furens 9:41)
ferrum sentit hebes, lentior est chalybs;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:16)
et merito hamatis manus est armata sagittis, et pharetra ex umero Cnosia utroque iacet:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 125)
hinc iam spectabis ut promoveat alnum piscator in pelagus, ut stataria retia suberinis corticibus extendat aut signis per certa intervalla dispositis tractus fumum librentur hamati, scilicet ut nocturnis per lacum excursibus rapacissimi salares in consanguineas agantur insidias:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 12:3)
at quod, deus magne, quantumque opus illud est, materia clausum declamatione conspicuum, pro-positione obstructum disputatione reseratum, et quamquam propter hamata syllogismorum puncta tribulosum, vernantis tamen eloquii flore monitum!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 2:3)
ita tamen, quod in statu mentis humanae pollet bipertita condicio, nam sicut animae humanitus licet ratiocinantes, hebetes tamen pigrioresque prudentum acutarumque calcantur ingenio, ita si quae sunt, quae sola naturali sapientia vigent, hae peritarum se meritis super-veniri facile concedunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 8:4)
Exuit implicitum tenebris umentibus orbem Oceano prolata dies, genitorque coruscae lucis adhuc hebetem vicina nocte levabat et nondum excusso rorantem lampada ponto.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권1)
Quidue iuuat furtim latebras intrare ferarum candidaque hamatis crura notare rubis?
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 96)
vires corporis adfectae, sensus oculorum atque aurium hebetes, memoria labat, vigor animi obtunsus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 205:2)
cum praesertim nemo tam hebes sit, qui ignorare possit dicendi ac suadendi quod quisque aut velit aut optimum putet, nunc occasionem esse, priusquam quicquam decernamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 244:1)
Quid in Cappadocia, ubi tu quingentos simul, ni hebes machaera foret, uno ictu occideras?
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 175)
etiam M. Pontidius municeps noster multas privatas causas actitavit, celeriter sane verba volvens nec hebes in causis vel dicam plus etiam quam non hebes, sed effervescens in dicendo stomacho saepe iracundiaque vehementius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 2:1)
inter acutos autem et inter hebetes interest, quod ingeniosi, ut aes Corinthium in aeruginem, sic illi in morbum et incidunt tardius et recreantur ocius, hebetes non item.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 32:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION