라틴어 문장 검색

nam me hebetem molestiae reddiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 17 4:2)
sed quae potest homini esse polito delectatio, cum aut homo imbecillus a valentissima bestia laniatur aut praeclara bestia venabulo transverberatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 3:6)
non est enim pugnax in vitiis neque hebes ad id quod melius sit intellegendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS: M. CAELI EPISTVLAE AD M. TVLLIVM CICERONEM, letter 13 1:4)
ne spondeus quidem funditus est repudiandus, etsi, quod est e longis duabus, hebetior videtur et tardior;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 64장 1:1)
Non sum ita hebes, ut istud dicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 12:6)
Magorum mos est non humare corpora suorum, nisi a feris sint ante laniata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 107:4)
nobile autem genus canum illud scimus esse, sed pro sua quisque facultate parat a quibus lanietur, eamque optumam illi esse censent sepulturam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 107:6)
vetat igitur ratio intueri molestias, abstrahit ab acerbis cogitationibus, hebetem aciem ad miserias contemplandas facit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 33:3)
an dubitas quin praestans valetudine, viribus, forma, acerrumis integerrumisque sensibus, adde etiam, si lubet, pernicitatem et velocitatem, da divitias, honores, imperia, opes, gloriam - si fuerit is, qui haec habet, iniustus, intemperans, timidus, hebeti ingenio atque nullo, dubitabisne eum miserum dicere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 45:1)
pueri Spartiatae non ingemescunt verberum dolore laniati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 77:3)
Hebetes illi et supra modum tardi;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 6:2)
Ergo ego digestos potui laniare capillos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 77)
Sicut erant, et erant culti, laniare capillos Et fuit in teneras impetus ire genas - Ut faciem vidi, fortes cecidere lacerti;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 530)
Horrida pro maestis lanietur pluma capillis, Pro longa resonent carmina vestra tuba!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 63)
pars laniat crines, pars sine mente sedet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:76)

SEARCH

MENU NAVIGATION