라틴어 문장 검색

Nam me haec tua platanus admonuit, quae non minus ad opacandum hunc locum patulis est diffusa ramis, quam illa, cuius umbram secutus est Socrates, quae mihi videtur non tam ipsa acula, quae describitur, quam Platonis oratione crevisse, et quod ille durissimis pedibus fecit, ut se abiceret in herba atque ita [illa], quae philosophi divinitus ferunt esse dicta, loqueretur, id meis pedibus certe concedi est aequius.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 28:2)
Habet enim ille tamquam hiatus et concursus vocalium molle quiddam et quod indicet non ingratam neglegentiam de re hominis magis quam de verbis laborantis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 3:5)
"siccas insana canicula messes iam dudum coquit et patula pecus omne sub ulmo est" unus ait comitum."
(페르시우스, 풍자, satire 34)
Est locus exciso penitus demersus hiatu Parthenopen inter magnaeque Dicarchidos arva, Cocyti perfusus aqua;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:4)
Haec ubi dicta dedit, dextrae coniungere dextram conatus rupto tellurem solvit hiatu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:1)
Illic immanes mors obdita solvit hiatus, hic gaudet curva falce recisa Ceres.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 14:3)
Quam devorare patula cum vellet gula, Arripuit illa prope iacentem surculum, Et pertinaci morsu transversum tenens, Avidum sollerti rictum frenavit mora.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Serpens et lacerta: Ubi leonis pellis deficit, vulpinam insuendam esse, hoc est, ubi deficiunt vires, astu utendum.2)
nam expulsa in altum in se cadit iunctisque hiatibus et absorbetur et tollitur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 37:3)
quos terrae quaerat hiatus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권405)
contentique cibis nullo cogente creatis arbuteos fetus montanaque fraga legebant cornaque et in duris haerentia mora rubetis et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 15:8)
stagna petit patulosque lacus, ignemque perosus quae colat elegit contraria flumina flammis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 30:4)
Undique dant saltus multaque adspergine rorant emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus inque chori ludunt speciem lascivaque iactant corpora et acceptum patulis mare naribus efflant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:67)
Inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum, ne pateat latoque solum retegatur hiatu inmissusque dies trepidantes terreat umbras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 37:5)
Vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt, ipsaque dilatant patulos convicia rictus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:30)
haud procul egesta scrobibus tellure duabus sacra facit cultrosque in guttura velleris atri conicit et patulas perfundit sanguine fossas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION