라틴어 문장 검색

Iam ego coeperam ephebum in gymnasium deducere, ego studia eius ordinare, ego docere ac praecipere, ne quis praedator corporis admitteretur in domum . . . Forte cum in triclinio iaceremus, quia dies sollemnis ludum artaverat pigritiamque recedendi imposuerat hilaritas longior, fere circa mediam noctem intellexi puerum vigilare.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 85:4)
Exhortantibus universis odia detumescunt, epulaeque ad certamen prolatae conciliant hilaritate concordiam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 109:7)
immo commendatior vultus enituit, quia flavum corymbion erat . . . |Ceterum Eumolpos, et periclitantium advocatus et praesentis concordiae auctor, ne sileret sine fabulis hilaritas, multa in muliebrem levitatem coepit iactare:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:6)
Sed nec foederis verba permittebant meminisse, nec hilaritas, quae occupaverat mentes, dabat iracundiae locum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:4)
Eicitur et Proselenos, Chrysis vapulat, totaque familia tristis inter se mussat quaeritque, quis dominae hilaritatem confuderit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:7)
Vexata saevis navis tempestatibus, Inter vectorum lacrimas et mortis metum Faciem ad serenam subito ut mutatur dies, Ferri secundis tuta coepit flatibus Nimiaque nautas hilaritate extollere.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, De fortunis hominum.2)
Quantum illis leporis dulcedinis amaritudinis amoris!
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 16 5:2)
mira illis dulcedo, mira suavitas, mira hilaritas, cuius gratiam cumulat sanctitas scribentis.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 1 7:3)
' Cui sententiae tantum bilis, tantum amaritudinis inest, ut mihi videatur ideo professus ut hoc diceret.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 2:4)
Nam dolori sublimitatem et magnificentiam ingenium, ingenio vim et amaritudinem dolor addidit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 20 3:1)
haec vel maxime vi amaritudine instantia, illa tractu et suavitate atque etiam dulcedine placet;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 10:2)
Neque enim possum tristem videre, cuius hilaritas me tristem esse non patitur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 7:3)
quas velim attendas, ne in bilem et amaritudinem vertat iniuria.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 8:2)
Non illi vis, non granditas, non subtilitas, non amaritudo, non dulcedo, non lepos defuit:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 21 5:2)
Vixdum conticueramus, et Massa questus Senecionem non advocati fidem sed inimici amaritudinem implesse, impietatis reum postulat.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 33 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION