라틴어 문장 검색

Neque enim possum tristem videre, cuius hilaritas me tristem esse non patitur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 8 7:3)
Cum libros Galli legerem, quibus ille parenti ausus de Cicerone dare est palmamque decusque, lascivum inveni lusum Ciceronis et illo spectandum ingenio, quo seria condidit et quo humanis salibus multo varioque lepore magnorum ostendit mentes gaudere virorum.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 6:1)
Lusus vocantur;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 10:1)
sed hi lusus non minorem interdum gloriam quam seria consequuntur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 10:2)
Audivi ipsam cum mihi commendaret nepotis sui studia, solere se, ut feminam in illo otio sexus, laxare animum lusu calculorum, solere spectare pantomimos suos, sed cum factura esset alterutrum, semper se nepoti suo praecepisse abiret studeretque;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 24 5:1)
Porro ut ex studiis gaudium sic studia hilaritate proveniunt.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 19 2:5)
Qua ratione ductus graviora opera lusibus iocisque distinguo.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 21 2:1)
Quereris de turba castrensium negotiorum et, tamquam summo otio perfruare, lusus et ineptias nostras legis amas flagitas, meque ad similia condenda non mediocriter incitas.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 25 1:1)
Omnis hic aetas piscandi navigandi atque etiam natandi studio tenetur, maxime pueri, quos otium lususque sollicitat.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 33 3:1)
Nec, siquem falles, tu periurare timeto - Commodat in lusus numina surda Venus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 872)
Est etiam facies, sunt apti lusibus anni;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 311)
tum sumus incauti, studioque aperimur in ipso, nudaque per lusus pectora nostra patent;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 75:2)
lusus habet finem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 167:4)
Iam mihi deterior canis aspergitur aetas, iamque meos vultus ruga senilis arat . iam vigor et quasso languent in corpore vires, nec, iuveni lusus qui placuere, iuvant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 41)
saepe refert animus lusus gravitate carentes, seria cum liquida saepe peracta fide.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 94)

SEARCH

MENU NAVIGATION