라틴어 문장 검색

Multa sunt genera ingratorum, ut furum, ut homicidarum, quorum una culpa est, ceterum in partibus varietas magna.
(세네카, 행복론, Liber III 4:1)
Magnumque hoc argumentum est dandam non fuisse, quia adversus maleficium omne consensimus, et homicidii, veneficii, parricidii, violatarum religionum aliubi atque aliubi diversa poena est, sed ubique aliqua, hoc frequentissimum crimen nusquam punitur, ubique improbatur.
(세네카, 행복론, Liber III 24:3)
pace et homicidae fruuntur ;
(세네카, 행복론, Liber IV 135:4)
De hoc non est dubium, quin illi, qualiscumque est, debeam reddere, sive homicida sive fur sive adulter evasit.
(세네카, 행복론, Liber VII 92:1)
inde est quod tempestiva filii convivia pater deterior filio castigat, et nihil alienae luxuriae ignoscit qui nihil suae negavit, et homicidae tyrannus irascitur, et punit furta sacrilegus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 156:1)
Mouet me respectus omnium uirginum, si in ciuitate nulla inueniri potuit neque meretrice castior neque homicida purior.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.20)
Voluerunt dii esse miraculo in captiua libertatem, in prostituta pudicitiam, in homicida innocentiam.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum. liber primus., Sacerdos Peostituta.27)
subinde nanctus eum in ius ad praetorem uoco et cum quantum uolebam iocorum conuitiorumque effudissem, postulaui ut praetor nomen eius reciperet lege inscripti maleficii.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 17:3)
Inscripti maleficii sit actio.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.1)
a liberato reus fit maleficii.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Laqueus Incisus.4)
Homicida insepultus abiciatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.1)
Homicida, inquid, est, quia se occidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 8, homicida in se.20)
Hic homicida iratus est super servum suum et insecutus est eum evaginato | gladio, ut eum occideret;
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 14. Quinti sapientis secunda historia: Gladius 1:32)
nam quotiens homicida punitur, non est remedium sed solacium vindicari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 13:4)
quando, si de aliquo nocente cognoscatis, non statim confesso eo nomen homicidae vel sacrilegi vel incesti vel publici hostis, ut de nostris elogiis loquar, contenti sitis ad pronuntiandum, nisi et consequentia exigatis, qualitatem facti, numerum, locum, modum, tempus, conscios, socios.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION