라틴어 문장 검색

tum calida aqua in balineo magis superiores partes quam inferiores foueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 9:5)
Si quis uero exustus in sole est, huic in balneum protinus eundum perfundendumque oleo corpus et caput;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 10:1)
At ei, qui perfrixit, opus est in balineo primum inuoluto sedere, donec insudet;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 10:4)
Lenta quoque in balineo mora, dein cena exigua prodesse consuerunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 12:2)
Si quis in balineo aestuat, reficit hunc ore exceptum et in eo retentum acetum;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 12:3)
Implet autem corpus modica exercitatio, frequentior quies, unctio et, si post prandium est, balineum;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 15:1)
ieiuno balineum, inurens sol ut omnis calor, cura, uigilia;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:2)
si post cenam, postero die lauari et in balneo sudare.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 23:3)
si post cibum est, balneum, uinum austerum.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 27:2)
Refrigerant in ieiunio et balneum et somnus, nisi nimis longus est, omnia acida, aqua quam frigidissima, oleum, si aqua miscetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 27:3)
Vmidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, frequens balineum, cibus plenior, multa potio, post hanc ambulatio et uigilia;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 28:1)
Si in balineum uenit, sub ueste primum paulum in tepidario insudare, ibi ungui;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 2:4)
Semper autem, etiamsi sine balineo unctus est neque totum corpus refrigerare sustinet, caput tamen aqua frigida perfundere:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 4장 3:3)
uitare solem, continua balinea;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 1:3)
utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus uitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consueuit.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 7장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION