라틴어 문장 검색

Aeneas quamquam et sociis dare tempus hvmandis p. c. consuetudo Romana fuit ut polluti funere minime sacrificarent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 21)
hic alii spolia occisis derepta Latinis secundum suae gentis ritum alii hostilia arma, alii peremptorum cremabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1931)
circa autem ideo, quia, ut Homerus dicit, in morte Patrocli circa corpus extincti tam homines, quam pecora immolabantur, ut uno igni cremarentur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1974)
alii dicunt, ubi homo combustus est, nisi ibidem humatus fuerit, non esse ibi bustum, sed ustrinum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2012)
tunc pro 'tum', id est postquam cremare coeperunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2084)
tertia lux mos enim erat tertia die ossa crematorum legi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2101)
altum cinerem quia dixerat 'innumeras struxere pyras'. confvsa rvebant ossa focis aut quia dixit simul multos crematos:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2113)
"Nec, ut creditis, ullum damnum sepulturae timemus, sed veterem et meliorem consuetudinem humandi frequentamus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 34장 1:19)
"Et quot ex nostris, non dextram solum, sed totum corpus uri, cremari sine ullis eiulatibus pertulerunt, cum dimitti praesertim haberent in sua potestate!"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 37장 1:10)
nam quem Thucydides, qui et Atheniensis erat et summo loco natus summusque vir et paulo aetate posterior, tantum morbo mortuum scripsit et in Attica clam humatum, addidit fuisse suspicionem veneno sibi conscivisse mortem:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 11장 1:1)
nonne mavis illud credere, quod probari potest, animos praeclarorum hominum, quales isti Tyndaridae fuerunt, divinos esse et aeternos, quam eos qui semel cremati essent equitare et in acie pugnare potuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 12:1)
is fulmine percussus dicitur humatus esse Cynosuris;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 57:2)
quos cum humare vellent sui neque possent obtritos internoscere ullo modo, Simonides dicitur ex eo, quod meminisset quo eorum loco quisque cubuisset, demonstrator unius cuiusque sepeliendi fuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 353:6)
proficiscar enim non ad eos solum viros, de quibus ante dixi, verum etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo pietate praestantior, cuius a me corpus est crematum, quod contra decuit ab illo meum, animus vero non me deserens sed respectans, in ea profecto loca discessit quo mihi ipsi cernebat esse veniendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 107:8)
Est profecto quiddam etiam in barbaris gentibus praesentiens atque divinans, siquidem ad mortem proficiscens Callanus Indus, cum inscenderet in rogum ardentem, O praeclarum discessum, inquit, e vita, cum, ut Herculi contigit, mortali corpore cremato in lucem animus excesserit!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION