라틴어 문장 검색

Phalarim tormentaque flammae profuit et Siculi mugitus ferre iuvenci quam tales audire choros.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:117)
Post resides annos longo velut excita somno Romanis fruitur nostra Thalia choris.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 1:1)
ac veluti famuli, mendax quos mortis erilis nuntius in luxum falso rumore resolvit, dum marcent epulis atque inter vina chorosque persultat vacuis effrena licentia tectis, si reducem dominum sors improvisa revexit, haerent attoniti libertatemque perosus conscia servilis praecordia concutit horror:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:139)
Pervenit ad aures vox iucunda deae strepituque excita resedit et reliquum nitido detersit pollice coctum utque fuit, turbata comas, intecta papillas, mollibus exurgit stratis interque suorum agmen et innumeros Hymenaeum quaerit Amores (hunc Musa genitum legit Cytherea ducemque praefecit thalamis;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae17)
haec quoque non vilem iam fistula commodat usum responsura choris."
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae57)
Vix haec Hymenaeus;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae58)
ducit flamma choros;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete15)
inde Serena minor, prior hinc Thermantia natu, expertes thalami, quarum Cythereia necdum sub iuga cervices niveas Hymenaeus adegit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae63)
me iungeret auspex purpura, me sancto cingeret aula choro.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam19)
extemplo strepuere chori collesque canoris plausibus impulsi septena voce resultant.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:86)
quae vis animaverit astra impuleritque choros;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:49)
mobile ponderibus descendat pegma reductis inque chori speciem spargentes ardua flammas scaena rotet varios et fingat Mulciber orbis per tabulas impune vagus pictaeque citato ludant igne trabes et non permissa morari fida per innocuas errent incendia turres.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:167)
hoc si Maeonias cinctu graderere per urbes, in te pampineos transferret Lydia thyrsos, in te Nysa choros;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:361)
quantusque feretur idem per Zephyri metas Hymenaeus et Euri!
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:393)
conticuere chori;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:107)

SEARCH

MENU NAVIGATION